§22.15.1Fabius in suos haud minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum praestat.
法比乌斯对自己的士兵不比对敌人少一分警惕,首先展现了不被他们所征服的精神。
quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, §22.15.2ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
虽然他深知自己的拖延战术不仅在自己的军营中,而且如今在罗马也声名狼藉,但他仍然固执于相同的策略,把夏天的余下时间拖延了过去,结果,汉尼拔因失去通过最大努力寻求决战的希望,此时已在四处寻找冬营地点,因为那个地区只提供眼前的给养,而非永久的,其树木、葡萄园和所有种植的东西与其说是必需的粮食,不如说更充满令人愉悦的果实。
haec per exploratores relata Fabio.
这些情况由侦察兵汇报给了法比乌斯。
§22.15.3cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, §22.15.4rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis isdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.
由于法比乌斯十分清楚汉尼拔会通过他进入法勒努斯领地时的同一狭窄通道返回,他便用适度的守备队占领了卡利库拉山和卡西利努姆,该城被沃尔图努斯河隔开,划分了法勒努斯领地和坎帕尼亚领地;他自己则沿着相同的山脊率军返回,同时派遣卢基乌斯·霍斯蒂利乌斯·曼基努斯率领四百名盟国骑兵前去侦察。
§22.15.5qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos occidit, §22.15.6extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret.
曼基努斯属于经常听骑兵长官激烈演说的那群年轻人之一,他起初像侦察兵一样行进,以便从安全的地方观察敌人;当他看到努米底亚兵各处在村庄游荡,并乘机杀死了几个人时,他的心立刻被战斗夺去,忘记了独裁官的训令,独裁官曾命令他在安全范围内前行,并在进入敌人视线之前退回。
§22.15.7Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.
努米底亚人接连不断地迎击又退却,在马匹和人员疲惫不堪的情况下,将他引到了几乎靠近他们军营的地方。
§22.15.8inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret, avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientis.
此时,掌管骑兵最高指挥权的卡尔塔罗策马冲锋,在进入投枪射程之前就击退了敌人,并连续追击逃跑的罗马军近五英里。
§22.15.9Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium inpar.
曼基努斯在看到敌人不停止追击且没有逃脱希望后,鼓舞部下返回战斗,但他的力量在各个方面都无法与敌人匹敌。
§22.15.10itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
因此,他自己和选拔出的骑兵被包围并被杀害;其余的人一路狂奔先到卡莱斯,接着通过几乎无路可寻的小径逃回到独裁官那里。
§22.15.11eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset.
那天,正巧米努基乌斯已与法比乌斯会合,他此前被派去用守备队加固那条在塔拉基纳上方收缩成狭窄峡谷、临海的通道,以防迦太基人沿着阿皮亚大道从西努埃萨进入罗马领地。
§22.15.12coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat.
两军会合后,独裁官和骑兵长官将营地移至汉尼拔将要率军通过的道路上。
duo inde milia hostes aberant.
敌军当时距离那里有两英里。