Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.12.1-22.12.12

法比乌斯的拖延战术与米努基乌斯的反对

第 606 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

法比乌斯极其谨慎地率军追踪汉尼拔,避免决战,并通过小规模交火锻炼士兵。相反,急躁的骑兵长官米努基乌斯则将独裁官的谨慎贬低为懦弱。

§22.12.1dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit.
独裁官在从副官富尔维乌斯·弗拉库斯手中接管执政官的军队后,穿过萨宾地区,来到了蒂布尔,即他此前向新兵们宣布的集结地点。
§22.12.2inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus.
从那里,他前往普雷内斯泰,并穿过横向通道进入拉提纳大道,在极具耐心地侦察了路线后,将军队引向敌军,在任何地方,除非迫不得已,否则决不将自己托付给运气。
§22.12.3quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret.
抵达的第一天,他在离阿尔皮不远、敌军看得见的地方扎下营寨,而迦太基人也毫不迟延地拉出队伍列阵,提供了交战的机会。
§22.12.4sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; §22.12.5ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.
但当他看到敌军营中一片平静,没有任何骚动迹象时,他便返回了自己的营地,口中虽在嘲讽:罗马人那如马尔斯般的斗志终于被摧毁,战争实际上已经结束,他们在勇气和荣耀上已公开认输;然而,一种隐秘的忧虑却袭上他的心头,因为他将面对一位绝不像弗拉米尼乌斯和塞姆普罗尼乌斯那样的将领,而罗马人终于在惨痛教训中觉醒,寻找到了一个能与汉尼拔匹敌的统帅。
§22.12.6et prudentiam quidem dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit; §22.12.7et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat.
事实上,他立即对独裁官的深谋远虑产生了畏惧;由于尚未领教过其坚韧,他便开始通过频繁移动营地和在独裁官眼皮底下掠夺同盟者的田野,来挑衅和试探其心志;他时而率军快速撤离视线,时而又突然隐蔽地在道路的某个弯道处停留,企图趁独裁官下到平原时进行伏击。
§22.12.8Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur.
法比乌斯沿着高地行军,与敌人保持着适度的距离,既不放走敌人,也不与敌人交战。
castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; §22.12.9equitum levisque armaturae statio conposita instructaque in subitos tumultus et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; §22.12.10neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.
兵士们被限制在营内,除非必要的事务迫使他们外出;拾柴和割草绝不由少数人进行,也不得分散活动;为应对突发骚乱而部署和整顿好的骑兵及轻装步兵哨所,不仅保护了己方士兵的安全,也让分散的敌军掠夺者无机可乘;国家命运的全局决不托付给一次性的整体冒险,而是在安全环境下开始、且附近有退路的几次轻微交火的小胜利,让因先前的惨败而胆寒的士兵们,终于不再那么对自己的勇气或运气感到沮丧。
§22.12.11sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rem publicam praecipitandam habebat.
然而,对这套如此健全的策略,法比乌斯所感受到的来自骑兵长官的敌意,甚至超过了来自汉尼拔的敌意。 骑兵长官除了自身能力配不上最高指挥权之外,在将国家推向深渊的过程中没有任何迟疑。
ferox rapidusque consiliis ac lingua inmodicus primo inter paucos, dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem, §22.12.12pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
他在出谋划策时狂妄而急躁,在言辞上肆无忌惮,起初在少数人中,继而公然在士兵大众中,用“懈怠”来指代“深思熟虑”,用“懦弱”来指代“谨慎”,将与美德相邻的恶性强加于人,通过贬低上司来抬高自己——这种极恶劣的手段,曾因许多人过度顺利的成功而滋长。

词汇与语法注释

  1. 22.12.3nulla mora facta, quin — 在表示否定延迟或阻碍的短语(`nulla mora facta`)之后,由 `quin` 引导虚拟语气从句(此处为未完成过去时 `educeret` 和 `faceret`)。字面意为“没有进行任何迟延以至于不……”,实际表示“迦太基人毫不迟延地立即……”。
  2. 22.12.7si excipere degressum in aequum posset — 连词 `si` 在此处并不表示纯粹的条件,而是表示期望或企图(“以期能够……”、“看是否能……”)。过去分词 `degressum`(宾格单数阳性)修饰被省略的、作为不定式 `excipere`(拦截、袭击)直接宾语的独裁官(`dictatorem`)。
  3. 22.12.10minus iam tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae — 非人称动词 `paenitere` 的用法(此处作为由 `adsuefaciebant` 支配的间接引语中的不定式)。感受情绪的主体用宾格表示(即前面的 `militem`),而产生情绪的原因用属格表示(即 `virtutis aut fortunae ... suae`),意为“使士兵们对自己的勇气或运气不再那么感到沮丧”。
  4. 22.12.11nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rem publicam praecipitandam habebat — `morae` 是修饰 `nihil aliud` 的部分属格(直译为“没有其他任何迟延/障碍”)。`quam quod...` 意为“除了[他配不上指挥权]这一事实之外”。整句具有强烈的讽刺意味:唯一能阻止他将国家推向深渊的,正是他自身的无能。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.12.1-22.12.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.12.1-22.12.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。