Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §22.1.1-22.1.20

汉尼拔开拔与罗马对不祥异兆的禳解

第 595 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着春天的到来,汉尼拔离开了冬营,而执政官塞维里乌斯在罗马就职并重燃了对弗拉米尼乌斯的谴责。此外,面对各地报告的众多异兆,元老院下令举行一系列宗教禳解仪式、献祭和节日活动。

§22.1.1iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu.
春天已经临近;因此汉尼拔从冬营地动身,他先前曾徒劳地尝试越过亚平宁山脉,因无法忍受的寒冷以及巨大的危险和恐惧而耽搁。
§22.1.2Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
曾因期望掠夺和破坏而动员起来的高卢人,在看到他们非但没能从别人的土地上抢夺和驱赶战利品,反而使自己的土地成了战争的策源地、并受到双方军队冬营的压迫后,将先前对罗马人的仇恨转而投向了汉尼拔。
§22.1.3petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat.
他屡次遭到他们首领的阴谋暗算,但由于那些人在相互背叛中,以他们当初勾结时同样的轻率告发了同谋,他因而得以幸免;并且,通过时而更换衣服、时而更换头饰,他也利用这种错觉使自己免遭暗算。
§22.1.4ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.
不过,这种恐惧也是他较早搬离冬营地的原因。
per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit.
大约在同一时间,执政官格奈乌斯·塞维里乌斯于三月十五日在罗马就职。
§22.1.5ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse?
在那里,当他向元老院提交关于国家事务的报告时,对盖乌斯·弗拉米尼乌斯的怨恨再次被激起:“我们选举了两位执政官,却只拥有一位;因为,他有什么合法的指挥权,又有什么鸟占权呢?
§22.1.6magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; §22.1.7nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.
官员应当在举行了拉丁节、在山上完成了献祭、在卡皮托利乌姆依法宣读了誓愿之后,从家中、从公私守护神那里,将这种权力随身带去;私人不能随带鸟占,而未经鸟占便出发的人,也无法在异国土地上重新、完整地获得这些预兆。
§22.1.8augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, §22.1.9et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, §22.1.10et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, §22.1.11et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam “Mavors telum suum concutit,” §22.1.12et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem cadentis.
” 同时从多处报告的异兆增加了人们的恐惧:在西西里,一些士兵的矛尖燃起了火;在撒丁岛,一名在城墙上巡夜的骑兵手里拿着的拐杖着了火;海岸闪耀着密集的火光;两面盾牌渗出鲜血;一些士兵被雷电击中;太阳的圆盘似乎缩小了;在普赖内斯特,燃烧的石头从天而降;在阿尔皮,天空中出现了圆盾,且太阳与月亮交战;在卡佩纳,白天升起了两个月亮;凯雷的水流里夹杂着鲜血,甚至赫拉克勒斯本人的泉水也渗出了血斑;在安提乌姆,收割庄稼的人把带血的麦穗落入筐中;在法莱里,天空似乎裂开了一个大口子,在裂开的地方闪耀出巨大的光芒;占卜的木签变小了,其中一枚自动掉落出来,上面写着:“马沃斯(玛尔斯)正在挥舞他的武器”;大约在同一时间,在罗马,阿庇亚大道上的玛尔斯雕像以及狼的塑像渗出了汗水;在卡普亚,出现了天空燃烧以及月亮在雨中陨落的景象。
§22.1.13inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.
随后,甚至连一些不值一提的琐碎异兆也受到了人们的相信:有些人的母山羊长出了羊毛,母鸡变成了公鸡,公鸡变成了母鸡。
§22.1.14his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.
待这些情况按照所报告的样子陈述完毕、且目击证人被带入议事堂后,执政官就宗教事务向议员们咨询。
§22.1.15decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; §22.1.16cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur.
元老院做出决议:对这些异兆,部分用成年祭牲、部分用哺乳期幼兽进行禳解,并一连三天在所有的神座前举行祈愿礼;其余的事项,则在十人委员会查阅了《西比拉书》之后,按照他们从神谕诗中宣告的、符合神明意愿的方式去办理。
§22.1.17decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum fulmen aureum pondo quinquaginta neret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur, §22.1.18matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.
根据十人委员会的建议,做出如下决议:首先,为朱庇特制作一重达五十磅的金雷霆;给朱诺和弥涅尔瓦赠送银制礼品;用成年祭牲向阿文提诺山的“女王朱诺”以及拉努维乌姆的“救星朱诺”献祭;妇女们募集资金(每人尽其所能自愿出资),将一份礼物送往阿文提诺山的“女王朱诺”,并举行神座盛宴;获得自由的女奴们也应根据自己的财力筹集资金,以便向费罗尼亚神奉献礼品。
§22.1.19haec ubi facta decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt.
这些事情办完后,十人委员会在阿尔代亚的广场上用成年祭牲献祭。
postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum — et eum lectum senatores straverunt _ et convivium publicum, §22.1.20ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
最后,已是在十二月份,在罗马的萨图尔努斯神庙举行了献祭,并下令举办神座盛宴——这神座由元老院议员们铺设——以及一场公共宴会,并且在全城里昼夜不停地欢呼着“萨图尔纳利亚”(农神节),民众也被命令将这一天作为节日来度过并永远遵守。

词汇与语法注释

  1. 22.1.2pro eo, ut — 表示“代替……”或“非但没有……反而……”的连词性短语。此处后接虚拟语气 raperent agerentque,将高卢人原本期望掠夺他人土地的想法与自身土地沦为战场的现实进行了强烈对比。
  2. 22.1.3consensum indicantium — 现在分词的属格复数形式,修饰代词 ipsorum,意为“揭发共谋的那些人”。整个短语 ipsorum... indicantium 作为所有权或施事属格,修饰名词 fraude(夺格)。
  3. 22.1.6magistratus id — 间接引语(Oratio obliqua)中的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。magistratus 是第四变格名词的复数对格,作为不定式 ferre 的主语,而 id 是指代前文 imperium 和 auspicium 的代词(中性单数对格)。它延续了元老院议员们控诉的间接陈述。
  4. 22.1.18unde Feroniae donum daretur — 由关系副词 unde(由此、借以)引导的关系从句。未完成过去时虚拟语气 daretur 在此表示目的(“以便借此向费罗尼亚神奉献礼品”)。其先行词是前文的 pecuniam(资金)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §22.1.1-22.1.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.1.1-22.1.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。