§21.63.1consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris.
候任执政官之一弗拉米尼乌斯,通过抽签分得了在普拉肯提亚冬营的军团,他向现任执政官送去了布告和信件,要求该军队于三月十五日在阿里米努姆的营地集结。
§21.63.2hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat;
他打算在行省就任执政官,因为他记着过去与元老院议员们的斗争,这些斗争是他先作为平民护民官、后作为执政官所进行的——首先是关于他那被宣布废除的执政官职位,其次是关于他的凯旋式。
§21.63.3invisus etiam patribus erat ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet.
他还因一项新法律而受到元老院议员们的憎恨,该法是平民护民官昆图斯·克劳狄乌斯违背元老院的意愿,并在元老院议员中仅有盖乌斯·弗拉米尼乌斯一人支持的情况下通过的,规定任何元老院议员或父亲曾是元老院议员的人,不得拥有容量超过三百安芙拉的远洋船只。
§21.63.4id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus.
这一容量被认为足以运送他们土地上的产物;元老院议员从事任何商业活动都被视为是不体面的。
res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
这件事是在极度的争论中进行的,使这部法律的支持者弗拉米尼乌斯在贵族中招致了怨恨,却在平民中获得了支持,并由此带来了他的第二次执政官职位。
§21.63.5ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus allis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit.
由于这些原因,他认为他们会通过伪造鸟占预兆、拖延拉丁节期以及其他针对执政官的障碍,将他强留在城内,于是他佯装旅行,以私人身份秘密前往他的行省。
§21.63.6ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit: non cum senatu modo sed iam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum gerere.
当这件事传开后,在先前就已敌视他的元老院议员中激起了新的愤怒:盖乌斯·弗拉米尼乌斯不仅是在向元老院宣战,现在甚至是在向不朽的神明宣战。
§21.63.7consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, §21.63.8ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, §21.63.9ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret.
以前,当他在没有举行鸟占的情况下成为执政官时,神明和人类从战线上将他召回,他却不予服从;如今,由于意识到自己蔑视了神圣程序,他既逃避了卡皮托利乌姆,也逃避了庄严的誓愿宣告,免得他在就职之日前往最善最伟大的朱庇特神殿,免得他这备受憎恨的人去面对并咨询那仅对他一人而言可憎的元老院,免得他宣布拉丁节并登在山上向拉丁朱庇特举行庄严的献祭,也免得他在进行鸟占并前往卡皮托利乌姆宣誓之后,身穿将军斗篷、由扈从侍卫陪同前往行省。
lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset, §21.63.10magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
他像个随军商贩一样,毫无标志,没有扈从,暗中潜行,与因流放而离开国土没有任何区别,仿佛在阿里米努姆而非罗马就职,更符合帝国的威严,而且在客栈旅店里穿上执政官的宽边托加,比在自家的守护神面前更好。
§21.63.11revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret.
众人一致认为应当召回他、拉回他,并强迫他必须在前往军队和行省之前,亲自向神明和人类履行其职责。
§21.63.12in eam legationem — legatos enim mitti placuit — Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae.
担任这次使团任务的——因为决定派遣使节——昆图斯·泰伦提乌斯和马尔库斯·安提斯提乌斯出发了,但他们丝毫没能打动他,正如在他上一次任执政官时,元老院送去的信件没能打动他一样。
§21.63.13paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud ignaros, §21.63.14quid trepidaretur, et concursatio fuit.
几天后,他举行了就职礼,当他正进行献祭时,一头已被击中的牛犊从祭司的手中挣脱出来并猛冲出去,把血溅在周围站立的许多人身上;在远处,逃跑的人更多,发生于那些不知道恐慌原因何在的人们中间,并引起了混乱骚动。
id a plerisque in omen magni terroris acceptum.
这被大多数人视作大恐怖的征兆。
§21.63.15legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.
随后,从前一年的执政官塞姆普罗尼乌斯那里接收了两个军团,又从法官盖乌斯·阿蒂利乌斯那里接收了两个军团,军队开始通过亚平宁山脉的通道被引入伊特鲁里亚。