§21.9.1cum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, §21.9.2pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde inpeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
战斗僵持了很长时间,萨贡托人因为超乎预期的抵抗而士气大振,而迦太基人则因为未能获胜而如同战败一般,此时市民们突然齐声呐喊,将敌人驱逐到城墙的废墟中,进而将陷入困境且惊慌失措的敌军赶走,最终将溃不成军、四处逃窜的敌人驱回营地。
interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; §21.9.3quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.
在此期间,有消息传来,罗马派出的使节已经抵达;汉尼拔派人前往海边拦截他们,并告知他们:在如此之多且如此狂野的异族军队武装之中,他们此行并不安全,且汉尼拔在如此危急的关头,无暇听取使节的陈述。
§21.9.4apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros.
显而易见,如果使节未获接见,他们将直接前往迦太基。
litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.
因此,汉尼拔预先向巴卡派的领袖们送去信件和信使,以便他们做好本派人员的思想准备,免得对立的党派做出任何讨好罗马人民的举动。