§21.8.1obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur.
此后几天,在治疗将领伤口期间,围困多于猛攻。
per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum.
在这段时间里,虽然战斗暂停,但在准备工事和防御工事方面却未曾有丝毫懈怠。
§21.8.2itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoverique aries.
因此,战斗再次以更猛烈的势头爆发,尽管某些地方几乎无法容纳工事,但在许多地方防棚开始推进,破城槌也被移近。
§21.8.3abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur;
迦太基人兵力充足;人们充分相信他拥有大约十五万武装力量。
§21.8.4oppidani ad omnia tuenda atque obeunda, multifariam distineri coepti, non sufficiebant.
市民们为了防守和应对所有地方,开始被分散到多处,人数显得不足。
§21.8.5itaque iam feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderant.
因此,城墙已开始遭到破城槌的撞击,许多部分已被震碎;一处连续的塌方使城市暴露在外:接连三座塔楼以及它们之间的城墙伴随着巨大的轰鸣声倒塌了。
§21.8.6captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.
迦太基人以为城市已因那次塌方而被攻占,双方就像城墙曾同样保护着彼此一样,从两边冲入战场。
§21.8.7nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant.
这绝不像城市围攻战中通常因一方有机可乘而展开的混乱遭遇战,而是整齐的战线在城墙废墟与城市房屋之间隔着适度距离站定,宛如在开阔的平原上一样。
§21.8.8hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem inmitteret.
一边是希望,另一边是绝望,激荡着他们的心灵:迦太基人相信只要稍作努力,自己就已经占领了这座城市;而萨贡托人则为了失去城墙保护的祖国挺身而出,没有一个人退后一步,以免将敌人放进自己放弃的地方。
§21.8.9itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo.
因此,双方战斗得越激烈、越密集,受伤的人就越多,在武器与肉体之间没有一支投射兵器是徒然落空的。
§21.8.10phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; §21.8.11ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset.
萨贡托人有一种叫做“法拉里卡”的投射武器,其柄由冷杉木制成,除最末端伸出铁刃的部分外,其余部分均为圆柱形;他们像对待投枪一样,将这个呈方形的末端用麻丝缠绕并涂上沥青;此外,铁刃长达三英尺,足以连同铠甲一起刺穿肉体。
sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, §21.8.12pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
但此物最能引发恐慌,即使它只是卡在盾牌上而没有刺入肉体,因为它是中部点燃后掷出的,且因其自身的飞行运动而携带了更猛烈的火焰,迫使人们丢弃盾牌,使失去防护的士兵暴露在随后的打击之下。