Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.10.1-21.10.13

迦太基元老院拒见使团与汉诺的主和演说

第 541 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

抵达迦太基的罗马使团未获接见,在元老院中,只有汉诺一人起而维护与罗马的和平及条约,强烈主张交出汉尼拔并向萨贡托人进行赔偿。

§21.10.1itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit.
因此,除了他们被接见并听取了陈述之外,那次使团的访问也同样是虚妄且毫无结果的。
§21.10.2Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam,
唯有汉诺一人,在因其威望而带来的巨大沉默中,起而对抗元老院以维护盟约,但他并未获得听众的赞同。
§21.10.3non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.
他指着作为盟约仲裁者和见证者的神明向元老院恳求,不要在萨贡托战争之外又挑起与罗马的战争;他声称自己曾警告并预言过,不要把哈米尔卡的后代送到军队中去;那个人的亡灵和后代都不会安息,只要巴卡家族的血脉和名字还有一个活着,与罗马的盟约就决不会太平。
§21.10.4“iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes ad exercitus misistis.
“你们把一个渴望统治权力、并且只看到一条实现之路的年轻人送到了军队,那就是让他身披铠甲、统领军团,通过连绵不断的战争生活下去,这无异于给烈火提供燃料。
aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis.
因此,你们助长了这股你们如今正身陷其中的大火。
§21.10.5Sagunturm vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.
你们的军队正包围着萨贡托,而根据条约,他们本被禁止进入该地;不久,罗马的军团就将在同样的神明引导下包围迦太基,这些神明曾在前一次战争中惩罚了破坏盟约的行为。
§21.10.6utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit;
你们是不了解敌人、不了解自己,还是不了解两族人民的命运? 你们‘伟大的统帅’甚至不让来自盟友且为盟友而来的使节进入营地,他废除了万民法。
hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt;
然而,这些使节,在连敌人的使节都不会被拒之门外的地方遭到驱逐后,来到了你们这里。
res ex foedere repetunt;
他们根据盟约要求赔偿。
publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt.
愿国家避开欺诈之名,他们要求交出罪责的策划者和犯罪的被告。
§21.10.7quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant.
他们行事越温和,起步越缓慢,我便越担心,一旦他们开始行动,就会更加执拗地肆虐。
Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis.
请把埃加特斯群岛和埃里克斯呈现在你们眼前,想想你们二十四年间在陆地和海上所遭受的苦难。
§21.10.8nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt.
而且当时的统帅并非这个孩子,而是他的父亲哈米尔卡本人,正如那些人所愿称呼的,是另一个战神。
sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus.
但我们并未根据条约撤离塔兰托(即意大利),正如我们现在未撤离萨贡托一样。
§21.10.9vicerunt ergo dii homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit.
因此,神战胜了人。 对于用言语争论的事情——究竟是哪一方破坏了盟约——战争的结局就像一位公正的法官,将胜利判给了正义所在的一方。
§21.10.10Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis moenia quatit ariete: Sagunti ruinae — falsus utinam vates sim — nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est.
汉尼拔现在正将攻城棚和攻城塔移向迦太基,正用撞城锤撞击迦太基的城墙:萨贡托的废墟——但愿我是一个虚妄的预言者——将落在我们的头上,而与萨贡托人挑起的战争,必须与罗马人进行下去。
§21.10.11dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis.
有人会说:‘那么我们就要交出汉尼拔吗?
scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; §21.10.12nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset.
’我知道,由于父辈的恩怨,我在此事上的威望微不足道;但我既为哈米尔卡的死去感到高兴(因为如果他还活着,我们现在已经与罗马人开战了),也憎恨并诅咒这个年轻人,将他视为这场战争的复仇女神和火把;不仅应该交出他以赎破盟之罪,而且即使无人索要,也应将他运送到海陆最遥远的彼岸,放逐到其名字和名声都无法传到我们这里,他也无法扰乱和平国家秩序的地方。
§21.10.13ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.
我的建议如下:应当立即向罗马派遣使节,以向元老院作出交代;派另一些人去通知汉尼拔,令他从萨贡托撤军,并按照盟约将汉尼拔本人移交给罗马人;我还议决派出第三个使团,向萨贡托人进行赔偿。

词汇与语法注释

  1. §21.10.3monuisse, praedixisse se... non manes... conquiescere — 属于由动词 `egit` 或 `obtestans` 间接引导的“带对格的不定式”结构(间接引语),陈述了汉诺过去做出的警告,以及他对巴卡家族的存在将持续威胁和平的信念。
  2. §21.10.4si ex bellis bella serendo... vivat — 条件从句 `si... vivat` 使用虚拟语气现在时,表现了年轻的汉尼拔主观上对未来的设想(“如果他……而生活”)。夺格动名词 `serendo`(通过连绵不断地)表示手段。
  3. §21.10.7quo lenius agunt... eo... vereor ne... — 关系结构 `quo [比较级] ... eo [比较级]`(越……越……)的变体。在此处,副词比较级 `perseverantius` 被置于 `eo... vereor ne...` 之后,用以表达他们未来行动的执拗程度。
  4. §21.10.11sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod... — 短语 `eo quod` 是一个表示因果关系的结构,意为“因为、由于这个原因”。在此处 `eo` 与 `quod` 呼应,强调了汉诺为哈米尔卡之死而感到高兴的具体原因。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.10.1-21.10.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.10.1-21.10.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。