§21.62.1Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, §21.62.2in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse,
在罗马或城市周围,那个冬天发生了许多异兆,或者——正如人心一旦受到宗教敬畏的触动就往往会发生的那样——有许多异兆被报道并被轻易相信;在这些异兆中,包括一个六个月大、自由出身的婴儿在蔬菜市场高喊“凯旋!
§21.62.3et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, §21.62.4et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinari consedisse, §21.62.5et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
”;还有在牛市中,一头牛自愿爬上了三楼,随后因居民的喧闹而受惊,从上面跳了下来;还有天空中闪耀着船只般的景象,蔬菜市场的希望神殿被雷击中,拉努维乌姆的标枪自行动弹,一只乌鸦飞入朱诺神殿并落在了神座的软垫上;还有在阿米特鲁姆的领地里,许多地方隐约看见身穿白衣、具有人形的身影,却未曾与任何人相遇;在皮凯努姆落下了石雨,在凯雷神谕的木签缩小了,以及在高卢,一头狼拔出并夺走了哨兵鞘中的佩剑。
§21.62.6ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde allis procurandis prope tota civitas operata fuit.
针对其他异兆,十人官被命令去查阅神谕书;而因在皮凯努姆落下了石雨,便颁布了为期九天的祭礼,随后几乎整个国家都在致力于举行清除其他异兆的补赎仪式。
§21.62.7iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est diis caesae,
首先,城市被举行了净化礼,并且向被指定的神明献祭了成年的牺牲兽。
§21.62.8et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum et supplicatio Fortunae in Algido; §21.62.9Romae quoque et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, §21.62.10et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
一件重达四十磅黄金的礼物被送往拉努维乌姆献给朱诺;妇人们在阿文丁山上为朱诺奉献了一尊青铜像;在神谕木签缩小的凯雷,下令举行了神宴,并在阿尔吉杜斯山向福尔图娜举行了祈愿;在罗马,也同样为青春女神举行了神宴,并在赫拉克勒斯神殿特别举行了祈愿,随后向全体人民宣布在所有的神座前举行祈愿,并向守护神献祭了五头成年牺牲兽;法官盖乌斯·阿蒂利乌斯·塞拉努斯被命令许下誓愿:如果国家在十年内保持在同样的状况之下。
§21.62.11haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
根据西比拉神谕书所举行的这些祓除仪式和许下的誓愿,在很大程度上减轻了人们心中的宗教恐惧。