Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.58.1-21.58.11

汉尼拔翻越亚平宁山脉与遭遇风暴

第 589 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

哈尼拔在初春伊始便率军前往埃特鲁里亚,但在越过亚平宁山脉时遭遇了极端暴风雪和严寒。全军损失惨重,被迫在原地滞留了两天。

§21.58.1haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; §21.58.2et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus.
此后,在严寒难以忍受期间,士兵们得到了短暂的休息;随着春天最初且尚不确定迹象的出现,他从冬营出发,率军进入埃特鲁里亚,企图通过武力或使其自愿,将该民族也拉拢过来,正如对待高卢人和利古里亚人那样。
§21.58.3transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superaverit.
当他越过亚平宁山脉时,遭遇了如此猛烈的风暴,几乎超过了阿尔卑斯山的险恶。
vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere; §21.58.4dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere.
当夹杂着狂风的大雨直扑面门时,起初他们停下了脚步,因为要么必须丢弃武器,要么在顶风挣扎时被狂风漩涡卷起并摔倒在地上;随后,当风暴已经让人窒息、无法呼吸时,他们背对狂风,坐下来歇息了片刻。
§21.58.5tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere.
就在那时,天空中雷声大作,在可怕的轰鸣声中电光闪烁;所有人因恐惧而丧失了听觉和视觉,惊惶失措。
§21.58.6tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est.
终于,大雨倾盆而下,风势因此愈发猛烈,他们觉得必须在被风暴困住的那个地方就地安营扎寨。
§21.58.7id vero laboris velut de integro initium fuit: nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec, quod statutum esset, manebat omnia perscindente vento et rapiente.
然而,这不过是苦难的开始:因为风撕碎并卷走了一切,他们既无法展开也无法立起任何东西,即使立起来的东西也无法保持稳固。
§21.58.8et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est, §21.58.9ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
随后,当被风卷起的水在冰冷的山脊上凝固时,降下了如此多的雪雹,以至于人们抛下一切,倒在地上,与其说是被自己的遮蔽物保护,不如说是被压在下面;随之而来的是如此严酷的寒冷,以至于在人和牲畜那片悲惨的倒伏堆中,当每个人想要站起来、直起身体时,却在很长一段时间内无能为力,因为他们的筋骨因严寒而僵硬,几乎无法弯曲四肢。
§21.58.10deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere.
随后,当他们终于通过活动身体开始移动并恢复精神,且在少数几个地方开始生火时,每个无助的人都向别人的援助伸出双手。
§21.58.11biduum eo loco velut obsessi mansere.
他们在那个地方像被包围一样停留了两天。
multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.
许多人、许多牲畜,以及在特雷比亚战役后幸存下来的大象中的七头,都死去了。

词汇与语法注释

  1. §21.58.1haud longi inde temporis — 修饰名词 quies(休息)的描摹性属格或时间属格,在句中作状语,表示持续的时间:“此后没有多久”。
  2. §21.58.2adiuncturus — 将来时主动分词,表示主句主语(哈尼拔)的意图或目的:“企图拉拢/使并入”。
  3. §21.58.3transeuntem Appenninum — 现在分词 transeuntem 为宾格,修饰主句动词 adorta est 所省略的宾语(代指哈尼拔的 eum)。即“当他正在越过亚平宁山脉时(风暴袭击了他)”。
  4. §21.58.5strepere ... micare ... torpere — 这些都是历史不定式(historical infinitive),用以代替直陈式未完成过去时(或完成过去时)动词,使过去的紧张场景描绘得更加生动逼真。
  5. §21.58.8deiecit — 此动词为第三人称单数完成时,在此作无人称使用(或以 tempestas 或天公为省略的主语),意为“(天/风暴)降下了(雹子)”。
  6. §21.58.10agitando sese — 夺格动名词 agitando 带有反身代词宾语 sese(即 sēse),意为“通过活动他们自己(的身体)”来恢复知觉。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.58.1-21.58.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.58.1-21.58.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。