§21.57.1Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent: §21.57.2uno consule ad Ticinum victo alterum ex Sicilia revocatum; duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur?
这次惨败给罗马带来了如此巨大的恐慌,以至于人们相信敌军此刻正打着敌对的旗帜向罗马城逼近,而且已经没有任何希望或援助可以用来阻挡城门和城墙外的暴力:一位执政官在提基努斯战败,另一位从西西里被召回;在两位执政官、两支执政官军队都被击败的情况下,还有什么其他的将领、什么其他的军团可以被征召呢?
§21.57.3ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus.
在人们如此恐慌之中,执政官塞姆普罗尼乌斯抵达了。 他是冒着巨大的危险,穿过四处散开掠夺的敌军骑兵而来的,这更多是凭借胆量,而非凭计划,或凭避开敌人的注意、或在无法避开时进行抵抗的希望。
§21.57.4inde, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit.
随后,在举行了当前最迫切需要的唯一一件事——执政官选举之后,他返回了冬营。
creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius iterum.
当选执政官的是格奈乌斯·塞尔维里乌斯和第二次出任的盖乌斯·弗拉米尼乌斯。
§21.57.5ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque.
然而,对于罗马人来说,甚至连冬营也不得安宁,因为努米底亚骑兵四处游荡,而且在对他们而言更为崎岖难行的地方,还有凯尔特伊比利亚人和卢西塔尼亚人。
omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent.
因此,除了由船只沿波河运送的物资外,所有的粮食补给从四面八方都被切断了。
§21.57.6emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum praesidio.
在普拉肯提亚附近有一个商业据点,筑有庞大的防御工事,并由强大的守备队驻守。
eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.
哈尼拔怀着攻占该堡垒的希望,率领骑兵和轻装步兵出发,尽管他把实现希望的最大把握放在隐瞒企图上,但在夜间发起袭击时,他并没能瞒过哨兵。
§21.57.7tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque audiretur.
突然爆发出了如此巨大的呐喊声,以至于在普拉肯提亚也能听到。
itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi.
因此,拂晓时分,执政官率领骑兵赶到,并已命令各军团排成方阵随后跟进。
§21.57.8equestre interim proelium commissum; in quo quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est.
期间爆发了骑兵战;在此战中,由于哈尼拔受伤退出战斗,敌军陷入恐慌,守备队得以出色地保卫了据点。
§21.57.9paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato vulnere ad Uictumulas oppugnandas ire pergit.
随后,在休息了几天之后,他的伤口还未完全痊愈,他就继续前往进攻维克图穆拉埃。
§21.57.10id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat.
这个商业据点在盖尔特战争期间曾供罗马人使用;此后,这一防守坚固的地方聚集了来自周边各个部落的混合居民,而当时,对劫掠的恐惧将大多数人从农田里赶到了这里。
§21.57.11huius generis multitudo fama inpigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obviam Hannibali procedit.
这类人群因听到普拉肯提亚守备队英勇防守的传闻而群情激昂,纷纷拿起武器,前去迎击哈尼拔。
§21.57.12magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.
在路上相撞的与其说是战线,不如说是行军队伍,因为一方面除了无序的乌合之众外别无他物,而另一方面,将领信任士兵,士兵也信任将领,大约三万五千人被少数敌军击溃。
§21.57.13postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent.
第二天,他们投降并接纳了守备队进入城墙内;他们被命令交出武器,当他们服从命令后,胜利者突然收到信号,要求他们像对待武力攻占的城市一样洗劫该城。
§21.57.14neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa clades est: adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est.
在这种情况下通常被史家认为值得记录的任何灾难都没有被遗漏:对这些可怜人的每一种放纵、残暴和不人道傲慢的恶行,都表现得淋漓尽致。
hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.
这些就是哈尼拔的冬季远征。