Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.54.1-21.54.9

汉尼拔设伏与诱使罗马军渡河

第 585 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔在特雷比亚河畔的灌木丛中部署了由马哥率领的伏兵,并命令努米底亚骑兵将罗马人引诱过河。饱受寒冷和饥饿折磨的罗马军队渡过河,在疲惫不堪的状态下面对迦太基军。

§21.54.1erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
中间有一条小河,两岸被极高的堤防所合抱,周围长满了沼泽草木,以及通常覆盖荒地的灌木和荆棘。
quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, “hic erit locus,” Magoni fratri ait “quem teneas.
当他亲自骑马环绕并用双眼察看了这个甚至足以隐藏骑兵的隐蔽场所后,他对弟弟马哥说:“这就是你要占领的地方。
§21.54.2delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias; §21.54.3nunc corpora curare tempus est.
从全体步兵和骑兵中各挑选一百人,并在第一更天时带着他们到我这里来;现在是休整身体的时候了。
” ita praetorium missum.
”说完,幕僚会议便解散了。
mox cum delectis Mago aderat.
没过多久,马哥带着选拔出来的人来到了。
“robora virorum cerno” inquit Hannibal; “sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite.
“我看到了最强壮的勇士们,”汉尼拔说,“但是,为了让你们不仅在斗志上、而且在人数上也同样强大,你们每人从自己的骑兵队和步兵中队中挑选九个和你们一样的人。
Mago locum monstrabit, quem insideatis: hostem caecum ad has belli artes habetis.
马哥会指示你们应该埋伏的地点:你们的敌人对于这种战术是盲目的。
” ita mille equitibus, §21.54.4mille peditibus dimissis Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere.
”这样,在派出了千名骑兵和千名步兵后,汉尼拔在黎明时命令努米底亚骑兵渡过特雷比亚河,骑马逼近敌军的大门,并通过向哨所投掷标枪,引诱敌军出来战斗,接着在交战开始后,通过逐渐后退,将他们引到河的这一边。
§21.54.5haec mandata Numidis; ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum expectare.
这些命令是下给努米底亚人的;至于步兵和骑兵的其他指挥官,则被指示命令所有人吃早饭,然后全副武装、备好马鞍等待信号。
§21.54.6Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ab destinato iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
塞姆普罗尼乌斯听到努米底亚人的骚乱,首先带出了全体骑兵(他在这支兵种上非常有信心),接着是六千步兵,最后,由于渴望战斗,他根据早已预定的计划,带出了全体军队。
§21.54.7erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.
此时恰逢冬至时节,在阿尔卑斯山和亚平宁山脉夹峙的地区,天空中飘着雪,而且由于临近河流和沼泽,天气极其寒冷。
§21.54.8ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
此外,由于士兵和马匹都是仓促被带出来的,事先没有吃东西,也没有采取任何御寒措施,他们体内毫无暖意;而他们越是接近河流的冷空气,那股愈发刺骨的寒风就越是吹向他们。
§21.54.9ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt — et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri —, tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
可是,当他们追击逃跑的努米底亚人并踏入水中时——由于夜雨,河水已经涨到了胸口深——尤其是等他们上岸之后,所有人的身体都冻得僵硬,以至于几乎连武器都拿不稳了,同时,由于疲劳以及随着时间推移而来的饥饿,他们开始支撑不住了。

词汇与语法注释

  1. 21.54.1tegendo — 动名词的与格,表示目的或适合性(“为了隐藏”),修饰形容词 `latebrosum`。
  2. 21.54.3novenos — 分配数词(“每人九个”),意味着起初选出的200名官兵(`singuli`)每人要再挑选九个人。这样每个小组就有十人(一领九兵),从而总共组成1000名步兵和1000名骑兵(共2000人)。
  3. 21.54.5expectare — 不定式,依赖于前文的虚拟式 `iuberent`(“命令”)。其逻辑主语是承前的 `omnes`,并与宾格复数 `armatos` 一致。`instratis equis` 是夺格独立结构。
  4. 21.54.8quidquid — 用作副词以表示程度(“越是……”,相当于 `quo magis`)。`adpropinquabant`(其省略的主语是罗马士兵和马匹)支配与格的 `aurae`。
  5. 21.54.9rigere ... deficere — 历史不定式,用作主句动词,并带有主格主语。`egressis` 是关系与格(“对于那些上岸的人来说”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.54.1-21.54.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.54.1-21.54.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。