§21.55.1Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostis nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.
与此同时,汉尼拔的士兵们在天幕前生起火来,并在各中队中分发了用以舒缓四肢的油脂,悠闲地进餐;当接到敌军已渡河的报告时,他们心身活跃,精神饱满地拿起武器,走向战线。
§21.55.2Baliares locat ante signa levemque aliam armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum, et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit.
他把巴利阿里兵和其他轻装步兵(约八千人)安置在军旗前,接着配置了装备较重、作为全军主力和精锐的重装步兵;在两翼,他部署了一万名骑兵,并在两翼外侧分别配置了象群。
§21.55.3consul effuse sequentis equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus.
执政官看到无秩序追击的骑兵在毫无防备的情况下突然遭到调头抵抗的努米底亚兵的袭击,便发出撤退信号,将他们召回并部署在步兵周围。
§21.55.4duodeviginti milia Romana erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens.
罗马兵有一万八千人,拉丁同盟军有两万人,此外还有塞诺马尼人的辅助部队;这是唯一保持忠诚的加利支部族。
iis copiis concursum est.
双方以这些兵力展开了激战。
§21.55.5proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur.
战斗由巴利阿里兵挑起;由于罗马军团以更强大的力量阻击他们,轻装步兵迅速撤向两翼,这一变动导致罗马骑兵立时陷入重围。
§21.55.6nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.
因为原本四千名罗马骑兵自身就难以抵挡一万名敌军骑兵,况且他们疲惫不堪,而对方大都是养精蓄锐的生力军,更糟糕的是,他们还遭到巴利阿里兵投掷的如乌云般的标枪的压制。
§21.55.7ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.
此外,在两翼外侧耸立的战象,不仅其外表、尤其是其奇特的气味使战马惊恐万状,从而引发了大范围的逃跑。
§21.55.8pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentis Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant.
步兵战在斗志上比在体力上更为均势,迦太基人由于不久前休整了身体,将充沛的体力投入了战斗;相反,罗马人饥肠辘辘、疲惫不堪,身体在寒冷中冻僵、处于麻木状态。
restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; §21.55.9sed et Baleares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese intulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.
然而,如果仅仅是与步兵交战,他们凭着斗志或许还能支持得住;但巴利阿里兵在击退骑兵后从侧翼投掷标枪,战象也已经突入了步兵阵线的中部,而马哥和努米底亚兵,在罗马军队不留神地经过他们的埋伏地点时,立即从后方杀出,造成了极大的混乱和恐慌。
§21.55.10tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.
尽管身陷如此重重的包围和灾难中,战线仍维持了一段时间不曾动摇,特别是对付战象时,表现完全出乎所有人的预料。
§21.55.11eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxume molli cute vulnera accipiunt, fodiebant.
为此目的专门部署的轻装兵通过投掷标枪使战象转身退走,并在它们转身时尾随追击,刺击它们尾巴下方皮肤最薄、最易受伤的部位。