§21.54.1erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
中央に川があり、両側を非常に高い堤防で囲まれ、周囲は沼地の草や、耕作されていない土地を通常覆うような藪や野茨で覆われていた。
quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, “hic erit locus,” Magoni fratri ait “quem teneas.
騎兵をも隠すのに十分に隠れ家となるこの場所を、彼自身が馬で巡ってその目で視察したとき、「ここが、お前が占拠すべき場所だ」と彼は弟のマゴに言った。
§21.54.2delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias;
「全歩兵および騎兵の中から、それぞれ百人の精鋭を選び、彼らとともに第一夜警時に私のところへ来なさい。
§21.54.3nunc corpora curare tempus est.
今は身体を休める時間だ。
” ita praetorium missum.
」こうして幕僚会議は解散された。
mox cum delectis Mago aderat.
まもなく、選ばれた者たちを伴ってマゴがやってきた。
“robora virorum cerno” inquit Hannibal;
「私は男たちの精鋭を目にしている」とハニバルは言った。
“sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite.
「しかし、闘志だけでなく数においても強力であるように、お前たち一人ひとりが、自らの部隊から、自分に似た九人ずつを選びなさい。
Mago locum monstrabit, quem insideatis: hostem caecum ad has belli artes habetis.
マゴが、お前たちが待ち伏せるべき場所を示すだろう。
” ita mille equitibus,
お前たちの敵は、こうした戦争の技術に対して盲目なのだから。
§21.54.4mille peditibus dimissis Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere.
」こうして千の騎兵と千の歩兵を送り出し、ハニバルは夜明けに、ヌミディア騎兵たちにトレビア川を渡り、敵の陣門の前まで馬を走らせ、警備兵たちに投槍を放つことで、敵を戦闘へと誘い出し、戦闘が始まったならば、徐々に後退することで川のこちら側へと引き寄せるよう命じる。
§21.54.5haec mandata Numidis;
これらの命令がヌミディア兵たちに与えられた。
ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum expectare.
歩兵と騎兵の他の指揮官たちには、全員に朝食をとるよう命じ、その後は武装を整え、馬に鞍を置いて合図を待つよう指示が出された。
§21.54.6Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ab destinato iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
センプローニウスは、ヌミディア兵たちの騒ぎに応じて、まず自慢の兵科であった全騎兵を、次に六千の歩兵を、最後には、すでに前もって決定していた計画に従って、戦闘を熱望するあまり全軍を連れ出した。
§21.54.7erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.
たまたま冬至の時期であり、アルプスとアペニン山脈の間に挟まれた、河川や沼地が近いために極めて寒冷な地域での、雪の降る日であった。
§21.54.8ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
その上、兵士も馬も急いで連れ出され、前もって食事もとらず、寒さを防ぐための何の手段も施されていなかったため、体内には全く温かみがなく、川の冷気に近づけば近づくほど、より激しい寒さの力が彼らに吹きつけた。
§21.54.9ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt — et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri —, tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
そして、敗走するヌミディア兵を追って水に入ったとき(しかも川は夜間の雨で胸の高さまで増水していた)、とりわけ岸に上がったときには、全員の身体が凍えてこわばり、武器を握る力さえほとんど残っておらず、同時に、疲労と、時間が進むにつれて空腹によっても消耗していった。