§21.51.1a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoue praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
从利利巴埃乌姆出发,执政官遣散了希埃隆及其皇家舰队,并留下法警以防卫西西里海岸,他自己则渡海前往被迦太基人占领的梅利塔岛。
§21.51.2advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur.
当他抵达时,守备队指挥官吉斯戈之子哈米尔卡,连同不到两千名士兵,以及城镇和该岛一同被移交。
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.
数日后,他们从那里返回利利巴埃乌姆,除因高贵出身而著名的人之外,其余捕获的囚犯均被执政官和法警以拍卖奴隶的方式售出。
§21.51.3postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus.
执政官认为西西里在那一方面已足够安全之后,便渡海前往火山群岛(武尔卡努斯群岛),因为有传言说迦太基舰队正停泊在那里;但在这些群岛周围没有发现任何敌人。
§21.51.4iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram, depopulatoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant.
这时,他们碰巧已经渡海去蹂躏意大利沿岸,在劫掠了维博地区的土地后,甚至还威胁到了该城市。
§21.51.5repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, missae traduntur.
正当执政官返回西西里时,有人向他报告敌人已在维博地区登陆,同时送达了元老院的信件,告知汉尼拔已进入意大利,并要求他尽早向他的同僚提供援助。
§21.51.6multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves inpositum Ariminum mari supero misit, Sexto Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit, §21.51.7M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit.
他同时为许多忧虑所苦,立即将军队送上船,通过上(亚得里亚)海运往阿里米努姆,指派副将塞克斯图斯·蓬波尼乌斯率领二十五艘战船去保护维博地区和意大利的沿海边缘,并为法警马尔库斯·埃米利乌斯配齐了五十艘船的舰队。
ipse conpositis Siciliae rebus decem navibus oram Italiae legens Ariminum pervenit.
他自己在安排好西西里的事务后,率领十艘船沿着意大利海岸航行,抵达阿里米努姆。
inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.
从那里他带着自己的军队出发,在特雷比亚河畔与同僚会合。