§21.50.1ubi in altum evecti sunt Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; §21.50.2contra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere.
当驶向外海后,罗马人希望展开白兵战,并在近距离进行力量的较量;相反,迦太基人则避其锋芒,企图凭借操船技术而非武力进行战斗,并且宁愿让这成为一场船只的较量,而非人员或武器的对决。
§21.50.3nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.
因为,他们的舰队虽然配备了充足的水兵,却极度缺乏士兵;而且,一旦有船只被钩住接舷,从该船上投入战斗的武装人员数量便处于绝对劣势。
§21.50.4quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit.
这一情况被察觉后,罗马人因自己人数众多而士气大振,而迦太基人则因人数稀少而斗志低落。
§21.50.5extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae ceperunt.
随即,七艘迦太基船只被包围,其余的纷纷逃走。
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
在被捕获的船上一共有一千七百名士兵和水手,其中还包括三名迦太基贵族。
§21.50.6classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
罗马舰队安然无恙,仅有一艘船只被击穿,但即便那艘船也自行安全返回,回到了港口。
§21.50.7secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit.
在这场战斗之后,当在梅萨纳的人们还对此一无所知时,执政官提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯抵达了梅萨纳。
§21.50.8ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,
当他进入海峡时,希埃隆国王率领一支装备精良、武装齐备的舰队出海迎候,并从国王座舰移步至执政官的旗舰上,祝贺他率领军队和船只平安抵达,并祈求他前往西西里的旅程顺利且幸福。
§21.50.9statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; §21.50.10frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore.
随后,他陈述了岛上的局势以及迦太基人的企图,并保证,正如他在前一次战争中年轻时辅助罗马人民那样,如今他虽年迈,仍将以同样的赤诚予以辅助;他将免费为执政官的军团和海军盟友提供粮食和衣物;他补充说,利利巴埃乌姆和沿海各城邦正面临巨大危险,且某些人正图谋变乱。
§21.50.11ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret.
鉴于这些情况,执政官认为绝不应有丝毫迟疑,必须立即率领舰队前往利利巴埃乌姆。
et rex regiaque classis una profecti.
国王和皇家舰队也一同出发。
navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.
从那里起航后,他们得知在利利巴埃乌姆已经发生战斗,并且敌人的船只已被击溃并被捕获。