§21.49.1cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae.
当特雷比亚河畔的陆战陷入胶着之时,与此同时,在西西里以及邻近意大利的群岛周围,无论是由执政官塞姆普罗尼乌斯亲自主持,还是在他抵达之前,陆上和海上的军事行动都在进行着。
§21.49.2viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae; novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus.
迦太基人派遣了二十艘载有一千名武装士兵的五级战船去掠夺意大利沿海;其中九艘驶向利帕拉,八艘驶向武尔卡努斯岛,另有三艘被潮流冲入海峡。
§21.49.3ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt.
发现这三艘船后,当时碰巧在梅萨纳等待罗马执政官的叙拉古国王希埃隆,从梅萨纳派遣了十二艘船只,在无人抵抗的情况下将这些被俘获的船只带回了梅萨纳港。
§21.49.4cognitum ex captivis praeter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; §21.49.5Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
从俘虏口中得知,除了派往意大利的、他们自己所属舰队的二十艘船只外,另有三十五艘五级战船正驶向西西里,以煽动他们昔日的盟友;夺取利利巴埃乌姆是他们的首要任务,并且他们相信,那支舰队也像他们自己被吹散一样,被同一场风暴驱逐到了埃加特斯群岛。
§21.49.6haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybaeum firmo teneret praesidio.
国王将这些听到的情况原原本本地写信告诉了管辖西西里省的裁判官马尔库斯·埃米利乌斯,并警告他要以强力的守备队守住利利巴埃乌姆。
§21.49.7extemplo et circa civitates a praetore missi legati tribunique, qui suos ad curam custodiae intenderent, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, §21.49.8ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, missi.
裁判官立即向各城邦派遣了使节和军事论坛,促使各城邦的人民加强防范。 首要的是,通过发布公告让海军盟友将十天的熟食带到船上,从而使利利巴埃乌姆做好了战争准备,以便在发出信号时,没有任何事情会延误登船;同时,在整个海岸线上,也派出了人手从瞭望台监视正逼近的敌方舰队。
§21.49.9itaque, quamquam de industria ita moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant:
因此,尽管迦太基人特意放慢了船速以求在黎明前抵达利利巴埃乌姆,但由于月光彻夜明亮,且他们是升起风帆驶来的,因此他们还是被提早察觉了。
§21.49.10extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus erant.
瞭望台立即发出了信号,城内拉响了武装集结的呼声,士兵们纷纷登船;一部分士兵守在城墙和城门岗位上,另一部分则在船上。
§21.49.11et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.
迦太基人因为看出此战的对手并非毫无准备,便在黎明前一直远离港口,利用这段时间降下风帆并调整舰队以备战斗。
§21.49.12ubi inluxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent.
天亮后,他们将舰队撤至外海,以便有充足的战斗空间,并让敌人的船只能够自由地驶出港口。
§21.49.13nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.
罗马人也没有回避战斗,他们既凭信着曾在这一带发生过的事迹的记忆,又依靠着士兵的人数众多和勇武。