§21.50.1ubi in altum evecti sunt Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle;
沖合に進み出ると、ローマ側は白兵戦を挑み、間近から力比べをすることを望んだ。
§21.50.2contra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere.
これに対して、カルタゴ側は身をかわし、力ではなく技術によって戦いを行い、人員や武器の戦いよりもむしろ船の戦いにすることを望んだ。
§21.50.3nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.
というのも、彼らは水兵は十分に備えている一方で、兵士は欠乏している状態に艦隊を置いており、どこかで船が組み合わされたとしても、その船からは決して同数ではない武装兵の数しか戦わなかったからである。
§21.50.4quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit.
このことが気づかれると、ローマ人には自分たちの数の多さが勇気を増し、カルタゴ人には数の少なさがそれを減じた。
§21.50.5extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae ceperunt.
ただちにカルタゴの船七隻が包囲され、残りは逃走した。
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
捕獲された船に乗っていた兵士と水兵は一千七百人であり、その中には三人のカルタゴの貴族が含まれていた。
§21.50.6classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
ローマ艦隊は無傷で、一隻だけが船体に穴をあけられたものの、その船自体も帰還して、港へと戻った。
§21.50.7secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit.
この戦いの後、メッサーナにいた人々がまだそのことを知らないうちに、執政官ティベリウス・センプローニウスがメッサーナに到着した。
§21.50.8ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,
海峡に入る彼に対し、ヒエロン王は装飾され武装した艦隊を率いて迎えに出た。 そして王の船から旗艦へと移り、彼が軍勢や船とともに無事到着したことを祝い、シキリアへの渡航が幸先よく幸福なものであることを祈った。
§21.50.9statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum;
次いで、島の情勢とカルタゴ人の企てを説明し、前の戦争で若い頃にどのような精神でローマ人民を助けたか、その同じ精神で、老人となった今も助けるであろうと約束した。
§21.50.10frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore.
彼は、執政官の軍団と海軍同盟兵のために穀物と衣服を無償で提供すること、リリュバエウムと沿岸の諸都市に大きな危険が迫っていること、そして一部の者たちが政変を望んでいることを告げた。
§21.50.11ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret.
これらの理由により、執政官には、艦隊を率いてリリュバエウムを目指すのを少しもためらうべきではないと思われた。
et rex regiaque classis una profecti.
王と王の艦隊も一緒に出発した。
navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.
そこから航海しているうちに、彼らはリリュバエウムで戦闘が行われ、敵の船が退散させられ捕獲されたという知らせを受け取った。