§21.49.1cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae.
トレビア川において陸上の戦争が膠着状態になっていたとき、その間にシキリアおよびイタリアに近接する諸島の周辺では、執政官センプローニウスによっても、また彼の到着の前にも、陸上と海上で戦闘が行われていた。
§21.49.2viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae;
イタリアの沿岸を略奪するために、カルタゴ人によって千人の武装兵を乗せた二十隻の五段櫂船が派遣された。
novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus.
九隻はリパラに、八隻はウゥルカーヌス島に進路をとり、三隻は潮流によって海峡へと進路をそらされた。
§21.49.3ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt.
それらの船が目撃されたのに対して、そのときたまたまローマの執政官を待ちながらメッサーナにいたシラクサの王ヒエロンによって、メッサーナから十二隻の船が派遣され、誰も抵抗しなかったため、捕獲した船をメッサーナの港へと連行した。
§21.49.4cognitum ex captivis praeter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; §21.49.5Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
捕虜たちから次のことが知られた。 イタリアに派遣された、彼ら自身がその艦隊に属していた二十隻の船のほかに、別の三十五隻の五段櫂船が、かつての同盟者たちを煽動するためにシキリアを目指していること、リリュバエウムを占領することが最大の目的であること、また、自分たちが散り散りにされたのと同じ嵐によって、その艦隊もアエガテス諸島へと流されたと彼らが信じていることである。
§21.49.6haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybaeum firmo teneret praesidio.
王はこれらのことを、聞いた通りに、シキリアを管轄州とするプラエトルのマルクス・アエミリウスに詳しく書き送り、リリュバエウムを強力な守備隊で保持するようにと警告した。
§21.49.7extemplo et circa civitates a praetore missi legati tribunique, qui suos ad curam custodiae intenderent, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent,
ただちに、プラエトルによって使節やトリブヌスたちが諸都市へと派遣され、彼らの人々(同盟市)に警戒・守備への注意を促すようにされた。 そして何よりもまず、海軍同盟兵は十日分の調理済みの食糧を船に持ち運ぶべし、という布告が出され、戦争の準備によってリリュバエウムの防備が固められた。
§21.49.8ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret;
それは、合図が与えられたときに、いかなるものも乗船を遅らせることがないようにするためであった。
perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, missi.
そして、物見櫓から近づいてくる敵の艦隊を監視する者たちが、全沿岸に派遣された。
§21.49.9itaque, quamquam de industria ita moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant:
こうして、カルタゴ人たちは夜明け前にリリュバエウムに接近するように意図的に船の針路を調整していたものの、月が夜通し照っており、また彼らが帆を掲げて進んできたため、それでも事前に気づかれた。
§21.49.10extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum;
ただちに物見櫓から合図が送られ、町の中では武器を取るよう叫び声が上がり、船へと乗り込まれた。
pars militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus erant.
兵士たちの一部は城壁や門の守備位置に、一部は船の上にいた。
§21.49.11et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.
カルタゴ人たちも、準備を怠っていない相手との戦いになることを見て取ったので、夜明けまで港に入るのを控え、その時間を使って艤装を外し、艦隊を戦闘に適するように整えた。
§21.49.12ubi inluxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent.
夜が明けると、彼らは戦闘のための空間を確保し、敵の船が港から自由に出られるようにするために、艦隊を沖合へと退かせた。
§21.49.13nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.
ローマ人もまた、まさにその場所の周辺で行われた過去の戦闘の記憶を頼みとし、また兵士たちの数の多さと勇気とを頼みとして、戦いを拒まなかった。