§21.45.1his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt;
在这些鼓舞下,当双方士兵的斗志都已为战斗而激燃时,罗马人在提契努斯河上架起了一座桥梁,并且为了保护这座桥,还在上面建造了一座堡垒。
§21.45.2Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;
迦太基将领在敌人忙于这项工程时,派马哈尔巴尔率领一支努米底亚骑兵队及五百名骑手,去劫掠罗马人民同盟者的土地。
§21.45.3Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari.
他下令尽可能宽待高卢人,并极力诱使他们的首领背叛罗马。
ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passum a Uictumulis consedit.
桥梁完工后,渡河的罗马军队进入了因苏布雷斯人的领地,在距离维克图穆拉埃五英里的地方驻扎下来。
§21.45.4ibi Hannibal castra habebat;
汉尼拔当时在那里驻扎。
revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent:
他迅速召回了马哈尔巴尔和骑兵,因为他看出战斗已经迫在眉睫。
§21.45.5agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum;
他认为为了鼓舞士兵,以前说过的任何话和提出的警告都还不够,于是召集他们举行大会,宣布了具体的恩赏,好让他们怀着这些希望去战斗:他将在意大利、非洲、西班牙之中,在每个人自己选择的地方,赐予其本人及子孙免税的土地;对于那些比起土地更想要金钱的人,他将用银钱予以满足。
§21.45.6qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent.
对于那些希望成为迦太基公民的同盟兵,他将给予他们这一特权;对于那些更想回家的人,他将尽力确保他们绝不会希望用自己的境遇去交换任何同胞的命运。
§21.45.7servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditurum.
对于跟随主人的奴隶,他也承诺给予自由,并声明将为每个获得自由的奴隶向其主人归还两个奴隶作为补偿。
§21.45.8eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit.
为了让他们知道这些诺言一定会兑现,他左手拿着一只羔羊,右手拿着一块燧石,向朱庇特及其他神明祈祷:如果他违背誓言,愿神明们惩罚他,就像他自己杀死这只羔羊一样;祈祷之后,他立刻用石头砸碎了那只祭兽的头。
§21.45.9tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.
此时,所有人仿佛都已把神明当作了自己希望的保证人,认为阻碍他们获得所期盼之物的唯一延迟就在于还没有开战,于是异口同声、万众一心地下达了战斗的要求。