§21.41.1non vereor, ne quis me haec vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse.
“我不担心有人会认为,我为了鼓舞你们而说这些大话,而我自己内心其实有着不同的感受。
§21.41.2licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; §21.41.3tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
我本可以带着我的军队前往我已经出发去的西班牙,我的行省,在那里我既能有我的兄弟作为谋划的参与者和危险的伙伴,又能有哈斯德鲁拔而不是汉尼拔作为敌人,并且无疑承受更轻的战争重担;然而,当我乘船经过高卢海岸时,一听到这个敌人的消息,我便登陆并先派遣了骑兵,随后将营地迁往罗讷河。
§21.41.4equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad navis, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
在骑兵战中,在命运给予双方交手操作的那部分军队中,我击溃了敌人;至于那支如逃兵般急匆匆行进的步兵队列,因为我无法在陆路上追上他们,便退回船上,并以我所能达到的最大速度,绕过如此广阔的海陆,在阿尔卑斯山麓附近迎击了这名可怕的敌人。
§21.41.5utrum, cum declinarem certamen, inprovidus incidisse videor, an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?
我是在规避交战时无意中撞上他的,还是循着他的足迹前来迎击、挑战并逼迫他决战呢?
§21.41.6experiri iuvat, utrum alio repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an idem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis, §21.41.7et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus.
检验一下是很有意义的:这二十年里大地是否突然生出了另外一批迦太基人,还是他们就是那些曾在埃加特斯群岛作战的人,以及那些被你们在埃里克斯以每人十八第纳尔估价并放走的同一些人,以及这个汉尼拔究竟如他自己宣称的那样,是赫拉克勒斯旅程的竞争者,还是他父亲留下的、罗马人民的纳税者、进贡者和奴隶。
§21.41.8quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, §21.41.9qui graves inpositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est.
的确,如果不是萨贡托的罪行使他丧失理智,即便他不顾及战败的祖国,也必定会顾及他的家庭和父亲,以及哈米尔卡亲手书写的盟约,正是这个哈米尔卡在我们的执政官命令下,从埃里克斯撤回了守备队,他怀着满腔愤恨与哀伤接受了强加给战败的迦太基人的苛刻条件,并在撤离西西里时,允诺向罗马人民缴纳贡赋。
§21.41.10itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes.
因此,士兵们,我不仅希望你们怀着对付其他敌人时通常所抱持的心态去战斗,而且还要带着某种义愤和愤怒,就像看到你们的奴隶突然拿起武器反抗你们一样。
licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, §21.41.11fame, interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere: §21.41.12veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur.
我们本可以在埃里克斯将他们围困,并用人类最严酷的惩罚—— 饥饿——将他们处死;我们本可以把获胜的舰队调往非洲,在几天之内不费吹灰之力就摧毁迦太基:但我们宽恕了哀求的他们,让他们解围而去,与战败者缔结了和平,此后当他们在非洲战争中被逼入绝境时,我们还将他们置于我们的庇护之下。
§21.41.13pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt.
为了报答这些恩惠,他们追随一个狂妄的青年,前来攻打我们的祖国。
atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen.
但愿这场争斗仅仅是为了你们的荣誉,而不是为了你们的生存。
§21.41.14non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum.
你们必须战斗,不是为了从前争夺的西西里和撒丁岛的所有权,而是为了意大利。
§21.41.15nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia.
我们身后没有另一支军队能在我们未能取胜时阻击敌人,也没有另一座阿尔卑斯山能让他们在越过时让我们准备新的防线。
hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus.
士兵们,必须在这里阻击敌人,就像我们在罗马城墙前战斗一样。
§21.41.16unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum:
让每一个人都想到,他用武器保护的不是他自己的身体,而是他的妻子和年幼的孩子;不要只在心中顾虑家务,而要反复思量:罗马元老院和人民此刻正注视着我们的双手。
§21.41.17qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.
我们的力量和勇气如何,那座城市和罗马帝国此后的命运也将如何。
”
”