§21.40.1“si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos; §21.40.2quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui?
“士兵们,如果我带领着那支我在高卢时拥有的军队重返战场,我本不需在你们面前多言;因为,去勉励那些在罗讷河畔出色地击败了敌军骑兵的骑兵们,或是勉励那些曾随我追击逃跑的这个敌人、并将他退却和规避交战的表态视同胜利的军团,又有什么意义呢?
§21.40.3nunc quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, ego, §21.40.4ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt.
现在,因为那支为西班牙行省征募的军队在我的名义下,正与我的兄弟格奈乌斯·西庇阿一起,在元老院和罗马人民希望他们执行任务的地方作战,而我本人,为了让你们能有一位执政官作为对抗汉尼拔和迦太基人的统帅,亲自投身于这场自愿的战斗,因此,一位新的将军在新的士兵面前,必须说上几句话。
§21.40.5ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.
免得你们不了解战争的性质和敌人,士兵们,你们必须与那些人在陆地和海洋上,在上一场战争中被你们击败过的人交战,你们向他们征收了二十年的贡赋,并从他们手中夺取了西西里和撒丁岛作为战争的战利品。
§21.40.6erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi sunt;
因此,在这场冲突中,你们和他们所怀有的心态,将如同胜者与败者通常所具有的心态一样。
§21.40.7nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.
现在他们要战斗,不是因为他们有胆量,而是因为不得不如此;除非你们相信,那些在军队完好无损时规避交战的人,在跨越阿尔卑斯山时损失了三分之二的步兵和骑兵之后,反而获得了更多的希望。
§21.40.8“at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.
‘但是,确实,’有人会说,‘他们人数虽少,但身心强健,他们的力量和锐气几乎没有任何力量能够阻挡。
” §21.40.9effigies immo, umbrae hominum, fame frigore inluvie squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi:
’ 不,他们只是躯壳,人的影子,因饥饿、寒冷、污垢和肮脏而奄奄一息,在岩石和悬崖间被撞击得遍体鳞伤、虚弱无力;此外,他们的四肢冻伤,筋腱因雪而僵硬,肢体因冰冻而麻木,武器残破受损,马匹跛脚而衰弱。
§21.40.10cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis; ac nihil magis vereor, quam ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur.
你们将与这样的骑兵、这样的步兵战斗;你们面对的是敌人的残兵败卒,而不是敌人;我最担心的莫过于,当你们交战之后,阿尔卑斯山似乎已经战胜了汉尼拔。
§21.40.11sed ita forsitan decuit cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.
但是,面对一个撕毁盟约的将领和民族,由神明自己在没有任何人力帮助的情况下开始并击垮这场战争,而我们这些在神明之后受到侵害的人来结束这已经开始并被击垮的战争,或许本该如此。 ”