Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.39.1-21.39.10

提基努斯河两军对峙与西庇阿的战前演说

第 570 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔率领正在恢复中的军队攻占了陶里尼人的一座城市,并试图争取高卢人的支持;执政官西庇阿则渡过波河并推进至提基努斯河,两位将领在交战前夕对峙,西庇阿向士兵发表训词。

§21.39.1peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat.
非常凑巧的是,在战事开始之初,最近的部落陶里尼人与因苏布雷斯人之间爆发了战争。
sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat: §21.39.2otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat.
但汉尼拔无法武装他的军队去援助其中一方,因为他的军队正极度感受到此前所受的苦难,尤其是在恢复的过程中;因为劳动后的休息、匮乏后的富足、以及污垢与衰弱后的调理,以各种方式影响着他们那肮脏且几乎变得野蛮的身体。
§21.39.3ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus consereret.
这就是执政官普布利乌斯·科尔内留斯在乘船抵达比萨,并从曼利乌斯和阿蒂利乌斯手中接管了一支由新兵组成且因最近的耻辱而战战兢兢的军队后,急忙赶往波河的原因,以便与尚未恢复的敌人交战。
§21.39.4sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat; §21.39.5ac iunxisset sibi non metu solum sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantis defectionis tempus subito adventu consul oppressisset.
但当执政官到达普拉肯提亚时,汉尼拔已经从常设营地出发,并因陶里尼人的一座城市(该部族的首都)不愿自愿结盟,而用武力将其攻占;并且,如果执政官没有因突然抵达而制服了那些正在窥测起义时机的波河沿岸高卢人,汉尼拔本可以不仅通过恐惧,而且通过自愿,使他们与自己结盟。
§21.39.6et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gallos praesentem secuturos esse ratus.
汉尼拔也从陶里尼人那里出发,他认为那些对该追随哪一方犹豫不决的高卢人,会追随近在眼前的人。
§21.39.7iam prope in conspectu erant exercitus convenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam inbutus uterque quadam admiratione alterius.
此时两军已几乎互相望见,将领们也相遇了,他们之间虽然还不够了解,但彼此心中都已对对方产生了一种敬佩。
§21.39.8nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus esset, praestantem virum credebat; §21.39.9et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
因为甚至在萨贡图姆毁灭之前,汉尼拔的名字在罗马人中就已经极其响亮,而汉尼拔也正因为西庇阿被选为对抗他的首选将领这一事实本身,相信西庇阿是一位杰出的人物;他们也互相加深了这种评价:西庇阿是因为他虽被留在高卢,却迎头阻击了渡入意大利的汉尼拔;汉尼拔则是由于他越过阿尔卑斯山如此大胆的尝试以及成功。
§21.39.10occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus:
然而,西庇阿抢先渡过了波河,并将营地移至提基努斯河畔,在将士兵带上战场之前,为了鼓舞士气,他发表了如下的演说:

词汇与语法注释

  1. 21.39.1parti alteri auxilio — 双与格结构。`parti alteri` 是方向或利益与格,根据上下文指与陶里尼人交战的因苏布雷斯人;`auxilio` 是目的或效果与格。
  2. 21.39.1in reficiendo — 介词 `in` 与动名词 `reficiendo`(中性夺格)的结合。此处具有被动或反身意,意为“在恢复过程中”或“在休整期间”。
  3. 21.39.3tirone — 虽然是名词 `tīro`(新兵)的夺格形式,但在此处作形容词用,修饰夺格名词 `exercitu`,意为“由新兵组成的”或“无经验的”,与后面的形容词 `trepido` 呈并列关系。
  4. 21.39.10occupavit ... traicere — `occupare` 搭配不定式的结构是一种惯用表达,意为“抢先做某事”或“先于他人做某事”,相当于希谱语中的 φθάνω 补足分词结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.39.1-21.39.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.39.1-21.39.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。