Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.22.1-21.22.9

哈斯德鲁巴受命守卫与汉尼拔的梦兆

第 553 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔将西班牙的防务交托给其弟哈斯德鲁巴,并配备了步兵、骑兵、大象及舰队。随后在向埃布罗河进军途中,汉尼拔梦见神圣向导的指引以及预示意大利荒废的巨蛇异兆。

§21.22.1neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro inpigro,
他认为也不应忽视西班牙,特别是他并非不知道罗马使节已经访问了那里以拉拢首领们的归附。
§21.22.2eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Balearibus quingentis.
因此,对他那精明强干的弟弟哈斯德鲁巴,他委派了该省,并主要用非洲的守备队来巩固它:一万一千八百五十名非洲步兵、三百名利古里亚人和五百名巴利阿里人。
§21.22.3ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
在这些步兵辅助军之外,还增加了四百五十名利比亚腓尼基骑兵(迦太基人与非洲人的混血族群)、约一千八百名居住在大洋附近的努米底亚人和毛里人,以及来自西班牙的一小支伊莱尔格特斯人部队(三百名骑兵),并且为了不缺任何一种陆上辅助部队,还配备了二十一头大象。
§21.22.4classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
此外,还派出一支舰队用于保护海岸线,因为可以相信,罗马人这次也会在他们曾经获胜的战争领域(海战)中采取行动:包括五十艘五级战船、两艘四级战船和五艘三级战船;但实际配备并配齐桨手的只有三十二艘五级战船和五艘三级战船。
§21.22.5ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per maritumam oram ducit.
军队从加德斯返回迦太基进行冬营;此后出发,沿着海岸线经过奥努萨城,向埃布罗河进发。
§21.22.6ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.
据说,他在那里做梦时看见一个具有神圣容貌的青年,那人自称是朱庇特派来作为汉尼拔前往意大利的向导的,因此让他跟随,绝不要将视线从他身上移开。
§21.22.7pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; §21.22.8tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
起初,他惊恐万分,不敢四顾或回头,只是紧紧跟随;随后,由于人类天性中的好奇心,当他在心中琢磨那被禁止回头看的东西究竟是什么时,便再也无法克制自己的视线;这时,他看见自己身后有一条巨大得令人惊异的巨蛇,正以摧毁无数树木和灌木之势向前游动,而其后紧随着一团伴有晴天霹雳的暴雨乌云。
§21.22.9tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
于是他询问那庞然物是什么、又预示着什么异兆,听到回答说,那是意大利的荒废:让他继续前行,不要再多作盘问,允许命运保留在隐秘之中。

词汇与语法注释

  1. §21.22.1circumitam — 动词 circumire 的完成时被动不定式,省略了 esse。它与其对格主语 eam(指 Hispaniam)构成对格与不定式结构,作 haud ignarus erat(“并非不知晓”)的宾语从句。
  2. §21.22.4tuendae maritumae orae — 动形容词(动兵格)的属格(或与格)结构,表示目的,修饰 classis data(“被派出的舰队以保护海岸线”)。
  3. §21.22.6sequeretur — 间接引语中的命令虚拟式。直接引语中的命令式(sequere,“跟随吧!”)因受历史过去时叙述(fama est... visum)的序列时态影响,转为虚拟式未完成过去时。
  4. §21.22.7temperare oculis — 意为“克制眼睛”(即克制去看的欲望)。动词 temperare 在表示“控制”或“克制”时支配与格(oculis)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.22.1-21.22.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.22.1-21.22.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。