§21.22.1neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro inpigro, §21.22.2eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Balearibus quingentis.
ヒスパニアをも軽視すべきではないと考え、またローマの使節たちが首長たちの心を誘惑するためにそこを巡ったことをよく知っていたためなおさらそう思い、活動的な人物である弟のハスドルバルにその属州を委ね、主にアフリカからの守備隊――アフリカ人歩兵1万1850人、リグリア人300人、バレアレス人500人――でそこを固めた。
§21.22.3ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
これらの歩兵の補助軍に加えて、ポエニ人とアフリカ人の混成民族であるリビュオフォイニケス人の騎兵450人、大洋沿岸の住民であるヌミディア人とマウリ人約1800人、そしてヒスパニアからのイルゲルテース族の小さな部隊である騎兵300人が加えられ、また陸上の補助軍にいかなる種類も欠けることがないよう、21頭の象も加えられた。
§21.22.4classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque;
さらに、海沿いの海岸線を防衛するために、ローマ軍が以前の戦争で勝利を収めた分野で今回も作戦行動を起こすだろうと考えられたため、艦隊が与えられた。
sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
五段櫂船50隻、四段櫂船2隻、三段櫂船5隻であったが、実際に漕ぎ手を配備して出撃可能な状態にあったのは、五段櫂船32隻と三段櫂船5隻であった。
§21.22.5ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit;
軍隊はガデスから冬営のためにカルタゴに戻った。
atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per maritumam oram ducit.
そしてそこから出発し、オヌサの町の側を通り、海岸沿いにエブロ川へと軍を率いた。
§21.22.6ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.
そこで、眠りの中で、神々しい姿をした若者が彼に現れたという話がある。 その若者は、自分はユピテルからハンニバルのイタリアへの案内役として遣わされた者だと語り、それゆえ自分に従い、決して自分から目を逸らしてはならないと言った。
§21.22.7pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum;
最初、彼は恐れを抱き、周りを見回すことも後ろを振り返ることもせずに従っていた。
deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse;
しかしその後、人間の探究心から、振り返ることを禁じられたものが一体何であるのかを心の中で思いめぐらすうちに、目を抑えることができなくなった。
§21.22.8tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
そのとき、自分の後ろで、驚くべき大きさの蛇が樹木や低木をなぎ倒しながら進んでいくのを、そしてその後ろを、雷鳴を伴った嵐の雲が追っていくのを見た。
§21.22.9tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
そこで、その巨体は何か、あるいはそれが何を意味する前兆なのかを尋ねると、「それはイタリアの荒廃である。 そのまま進み続け、それ以上詮索するな。 運命を隠されたままにしておけ」という声を聞いた。