Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.20.1-21.20.9

使节遭高卢人拒绝与返回罗马

第 551 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马使节访问高卢集会,但在请求高卢人拒绝给迦太基人放行时遭到拒绝。他们在马西利亚获悉高卢人已被汉尼拔争取,随后返回了因战事临近而局势紧张的罗马。

§21.20.1in iis nova terribilisque species visa est, quod armati — ita mos gentis erat — in concilium venerunt.
在他们当中出现了一种奇异而可怕的景象,因为他们武装参会——这正是该部族的习俗。
§21.20.2cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, §21.20.3tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; §21.20.4adeo stolida inpudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere.
当罗马使节用言辞赞颂罗马人民的荣耀与勇武以及帝国的伟大,并请求他们不要给正给意大利带来战争的迦太基人提供通过他们土地和城市的通道时,据说引起了伴随着喧哗的哄堂大笑,以至于长官和长者们几乎无法使年轻人安静下来;这一要求显得如此愚蠢和厚颜无耻,竟然企图让高卢人阻止战争传入意大利,反而为了别人的利益而将战争引向他们自己,并让自己的土地遭受蹂躏。
§21.20.5sedato tandem fremitu responsum legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma; §21.20.6contra ea audire sese, gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.
喧哗终于平息后,使节们得到了答复:罗马人对他们既无恩义,迦太基人也未对他们施加伤害,以至于他们要为了罗马人或对抗迦太基人而拿起武器;相反,他们听说自己部族的人正被罗马人民赶出意大利的土地和国境,被迫缴纳贡税并遭受其他种种屈辱。
§21.20.7eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque; nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere.
在高卢的其他集会上也听到和说出了大致相同的话;在他们到达马西利亚之前,没有听到任何友好或足够和平的话语。
§21.20.8ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore — adeo ferocia atque indomita ingenia esse —, ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi concilientur.
在那里,盟友们精心且忠实地调查了一切并告知他们:高卢人的心早就被汉尼拔所争取;但即使对汉尼拔自己而言,高卢人也不会是一个足够温顺的民族——他们的性格是如此凶悍和不驯——,除非时常用金钱去收买其首领的心,而这个民族对金钱是极其贪婪的。
§21.20.9ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant.
就这样,在走访了西班牙和高卢的各族之后,使节们在执政官出发前往属州后不久便返回了罗马。
civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos transisse.
他们发现整个国家都因对战争的预期而处于紧张状态,而迦太基人已经渡过埃布罗河的传言也已相当确凿。

词汇与语法注释

  1. §21.20.4censere — 此不定式用作主语 `postulatio` 的同位语以解释其内容。否定目的从句 `ne... transmittant` 与“主格/宾格+不定式”结构 `ipsos id avertere... obicere` 并列,共同依赖于 `censere`。
  2. §21.20.5ob quae — 关系代名词 `quae` 指代前文的 `neque Romanorum in se meritum... neque Carthaginiensium iniuriam`。其后关系从句中的动词 `sumant` 采用特征虚拟语气(subjunctive of characteristic)。
  3. §21.20.8ni... concilientur — 这是间接引语(Oratio Obliqua)中的条件从句,对应于结果从句中的未来不定式 `fore`(在直接引语中为 *erunt*)。虚拟语气现在时 `concilientur` 表现了间接引语中对未来条件的设想。
  4. §21.20.9haud ita multo post, quam — 连词 `postquam` 的分离形式(tmesis),伴随表示程度差异的夺格 `multo`,意为“在……之后不久”(字面意为“不比……之后多很多”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.20.1-21.20.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.20.1-21.20.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。