Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §21.11.1-21.11.13

迦太基元老院拒罗马使节与萨贡托围城再起

第 542 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在汉诺演讲后,元老院一致支持汉尼拔并拒绝了罗马人的要求。与此同时,汉尼拔重新开始对萨贡托的进攻并部分突破了城墙,但随后因邻近部落出现叛乱迹象而暂时撤军前去镇压。

§21.11.1cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium legatum Romanum.
当汉诺结束演讲时,所有人中没有一个需要用言辞与他争辩:因为元老院几乎全体都支持汉尼拔;他们指责汉诺说话的敌意甚至超过了罗马使节瓦莱里乌斯·弗拉库斯。
§21.11.2responsum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.
随后,罗马使节得到了答复:战争是由萨贡托人挑起的,而不是汉尼拔;如果罗马人将萨贡托人置于与迦太基人最古老的盟约之上,那么罗马人就是行事不公。
dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, §21.11.3Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis.
当罗马人忙于派遣使团而浪费时间时,汉尼拔因为士兵们因战斗和劳作而疲惫不堪,在部署了哨兵以看守攻城棚和其他工事之后,给他们放了几天的假。
interim animos eorum nunc ira in hostis stimulando, nunc spe praemiorum accendit; §21.11.4ut vero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse.
在此期间,他时而通过激发对敌人的愤怒,时而通过对赏赐的期望,来煽动他们的斗志;而当他在士兵集会上宣布被攻占城市的战利品将归士兵所有时,所有人都是如此热血沸腾,以至于如果立即发出信号,似乎任何力量都无法阻挡他们。
§21.11.5Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent.
萨贡托人虽然有几天没有受到攻击,也没有去攻击别人,得以从战斗中获得喘息,但他们白天黑夜都没有停止过劳作,以便在城市因废墟而暴露出来的那个部分重建新墙。
§21.11.6inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant.
随后,一场比之前更加猛烈的进攻袭击了他们。 当周围的一切都充满各种嘈杂的喊叫声时,他们无法确切地知道自己应该首先或最优先往哪个部分提供援助。
§21.11.7ipse Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur, hortator aderat.
汉尼拔本人在现场亲自鼓舞士气,那里的移动攻城塔高度超过了城市的所有防御工事。
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, §21.11.8tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
当这座塔被移近,并通过布置在各层平台上的弹射器和弩炮扫清了城墙上的防守者时,汉尼拔认为时机已到,派出了大约五百名带着镐头的小亚细亚/非洲士兵去从墙根底下挖掘城墙。
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto structurae antiquo genere.
这并不是一件困难的工作,因为石料并不是用石灰固定的,而是按照古老的建筑风格用泥土抹缝的。
§21.11.9itaque latius, quam qua caederetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant.
因此,城墙倒塌的范围比被挖掘的地方还要宽,武装士兵的队伍穿过废墟中开辟出来的通路进入了城市。
§21.11.10locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt.
他们还占领了一处高地,并将弹射器和弩炮集中在那里,用城墙将其围起来,以便在城市内部拥有一个堡垒,就像一个居高临下的要塞;而萨贡托人则在城市尚未被占领的部分修筑了一道内墙。
§21.11.11utrimque summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt.
双方都以最大的力量进行防御和战斗;但萨贡托人由于守卫内侧,使他们的城市一天天缩小。
§21.11.12simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur expectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.
与此同时,长期的包围使得各种物资的匮乏加剧,而对外部援助的期望则在减少,因为作为唯一希望的罗马人如此遥远,而周围的一切都是敌人。
§21.11.13paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi dilectus acerbitate consternati retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
然而,汉尼拔突然出发去对付奥雷塔尼人和卡佩塔尼人,在短时间内重振了他们沮丧的士气。 这两个民族因征兵的残酷而恐慌,扣留了征兵官,从而引发了对叛乱的担忧,但他们被汉尼拔的神速所压倒,放下了已经拿起的武器。

词汇与语法注释

  1. §21.11.1Hannibalis erat — Hannibalis 是表示所有或归属的属格,此处意为“站在汉尼拔一边”或“属于汉尼拔派”。
  2. §21.11.1infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium legatum Romanum — 由动词 arguebant(指责、声称)支配的带对格的不定式从句。Hannonem 是对格主语,locutum [esse](省略了 esse)是完成时不定式。对格的 Flaccum Valerium 在 quam 之后作为比较对象,与 Hannonem 平行。
  3. §21.11.4nulla vi resisti videretur posse — resisti 是不及物动词 resisto(支配与格)的无人称被动不定式。由于是无人称被动结构,该句没有语法主语,字面意思是“似乎任何力量都无法被抵抗”。
  4. §21.11.7defensoribus — 分离夺格。动词 nudo(剥夺、使赤裸)采用“对格(muros)+ 夺格(defensoribus)”的结构,意为“清除城墙上的防卫者”。
  5. §21.11.13qui duo populi ... cum praebuissent ... omiserunt — 关系代名词 qui 与 duo populi 连用作形容词性修饰,并作为主句的主语。cum praebuissent 是表示让步或环境的虚拟式从句(“虽然他们带来了……”)。主句的主动词是完成时的 omiserunt,分词 oppressi 修饰主语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §21.11.1-21.11.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.11.1-21.11.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。