§2.9.1iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
此时,塔克文家族已经逃亡到克卢西乌姆的国王拉尔斯·波尔辛纳那里。
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, §2.9.2egentes exulare pateretur, nunc monebant etiam, ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
在彼处,他们通过将计策与哀求交织在一起,时而恳求他不要让自己这些同样源自伊特鲁里亚、拥有相同血统和名字的人,处于穷困中过着流亡生活,时而又警告他,不要让这种驱逐国王的新兴风气免受惩罚。
§2.9.3satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi, quanta vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore; §2.9.4adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae.
他们说,自由本身就具有足够的诱惑力;除非国王们以城邦追求自由的同样力量来捍卫王权,否则最高者将与最低者等同,城邦之中将不再有任何崇高、任何超越其他事物而杰出的东西;神与人之间最美丽的事物——王权,其终结已在眼前。
Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus Romam infesto exercitu venit.
波尔辛纳认为,罗马有国王存在,而且是伊特鲁里亚民族的国王,这对托斯卡纳人(伊特鲁里亚人)来说是一件光荣的事,于是率领敌对的大军向罗马进军。
§2.9.5non umquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen.
以前从未有过如此巨大的恐惧侵袭元老院;当时克卢西乌姆的国力极其强大,波尔辛纳的名声也极为显赫。
nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus vel cum servitute pacem acciperet.
他们不仅害怕敌人,还害怕他们自己的公民,担心罗马平民因恐惧而屈服,将国王们重新迎回城内,甚至宁愿接受带有奴役性质的和平。
§2.9.6multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data.
因此,在此期间,元老院向平民提供了许多安抚措施。
annonae in primis habita cura, et ad frumentum conparandum missi alii in Volscos, alii Cumas.
首先是对粮食供应给予了关注,为了采购粮食,有些人被派往沃尔斯奇人那里,另一些人被派往库迈。
salis quoque vendendi arbitrium, quia inpenso pretio venibat, in publicum omni suscepto sumptu ademptum privatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: §2.9.7pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent.
此外,由于盐价过高,贩盐的专营权也从私人手中收回,由国家承担全部费用,归为公有;平民也被免除了关税和赋税,以便让有能力承担这一重担的富人来出资:穷人只要抚养孩子,就等于缴纳了足够的税赋。
itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, §2.9.8nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.
因此,元老院议员们的这种宽大政策,在随后围城和饥荒的艰难岁月中,使城邦保持了如此高度的团结,以至于国王这一称号不仅受到最高阶层的憎恶,也同样受到最底层人民的唾弃,此后,再没有哪一个个人能通过邪恶的手腕获得如此广泛的民心,而当时整个元老院通过优良的治理所博得的人心,恰恰达到了这样的高度。