§2.7.1ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
战斗如此结束后,塔尔奎尼乌斯和埃特鲁里亚人陷入了极大的恐慌,以致于他们放弃了无望的事业,乘着夜色,维伊和塔尔奎尼伊两支军队各自返回了家园。
§2.7.2adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum.
人们给这场战斗增添了神迹:在随后深夜的寂静中,从阿尔西亚森林中传出了一个巨大的声音;那被信以为是西尔瓦努斯的声音;并且说了这样的话:在战线中埃特鲁里亚人多战死了一个人;罗马人在战争中获胜。
ita certe inde abiere Romani ut victores, §2.7.3Etrusci pro victis.
因此,罗马人确实作为胜利者从那里撤离,而埃特鲁里亚人则作为失败者。
nam postquam inluxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit.
因为天亮以后,视线中再没有一个敌人,执政官普布利乌斯·瓦莱里乌斯收集了战利品,并从那里凯旋返回罗马。
§2.7.4collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis, quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
他以当时所能做到的最隆重的排场为他的同僚举行了葬礼;但对他死后而言,远为巨大的荣耀是国家公哀,这在一切事情中尤为显著,因为罗马妇女们像悼念父亲一样为他服丧一年,因为他是被玷污的贞洁之如此炽烈的复仇者。
§2.7.5consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
随后,对于幸存下来的执政官,正如民众的心意总是多变一样,从先前的支持中不仅产生了嫉妒,甚至还产生了伴随着可怕指控的怀疑。
§2.7.6regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore.
谣言传出他企图谋求王位,因为他既没有在布鲁图斯的位置上补选同僚,又在韦利亚山顶上建造房屋:说在那高耸且巩固的地方,将会建起一座攻不破的城堡。
§2.7.7haec dicta vulgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo summissis fascibus in contionem escendit.
这些在俗世流传并被深信的言论带着耻辱感折磨着执政官的心,于是他召集民众开会,放下法西斯(束棒),登上了集会的讲坛。
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
这对群众来说是一个令人愉快的景象,权力的标志向他们俯首,且执政官作出了承认:人民的威严和权力大于执政官的。
§2.7.8ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria necdum se vertente in invidiam mortem occubuisset; se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
在那里,对那些被命令静听的人们,执政官开始称赞他同僚的命运,因为在祖国获得解放、身处最高荣誉、为共和国战斗之际,他在荣耀圆满且尚未转为嫉妒时便死去了;而他自己,在自己的荣耀之后苟活,却留下来面对指控和嫉妒,从祖国的解放者堕落到了阿奎利乌斯之流和维特里乌斯之流的境地。
“numquamne ergo” inquit §2.7.9“ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?
“难道,”他说道, “在你们眼中,难道就没有任何美德是经过考验,以至于不会被怀疑所玷污吗? 难道我,那个最激烈的王权之敌,竟然要害怕自己会去承受觊觎王权之罪的指控吗?
§2.7.10ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet? adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat?
如果我住在城堡本身和卡比托利欧山上,我会相信自己会受到我的公民们的惧怕吗? 我在你们心中的名声就悬在如此轻的分量上吗? 信任建立得如此轻浮,以至于我在哪里,竟然比我是谁更为重要吗?
§2.7.11non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis Velia.
普布利乌斯·瓦莱里乌斯的住宅绝不会阻挡你们的自由,罗马公民们;韦利亚对你们来说是安全的。
deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis;
我不仅要把房屋降到平地,还要把它置于山丘之下,好让你们居住在像我这样备受怀疑的公民之上。
in Velia aedificent, quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.
让那些比普布利乌斯·瓦莱里乌斯更值得信赖、能守护自由的人去韦利亚建造房屋吧。
” delata confestim materia omnis infra Veliam, §2.7.12et, ubi nunc Vicae Potae aedes est, domus in infimo clivo aedificata.
”所有的建材随即被运到了韦利亚山下,并且,在如今维卡·波塔神庙所在的地方,房屋建在了斜坡的最底部。