§2.6.1his, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
事情的经过被如实呈报后,塔尔奎尼乌斯不仅因如此巨大的希望落空而感到悲痛,更因仇恨和愤怒而怒火中烧。 当他看到阴谋阻断了道路,认为必须公开筹划战争,便作为恳求者游历埃特鲁里亚的各个城市。
§2.6.2orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent.
他尤其恳求维伊人和塔尔奎尼伊人,不要眼睁睁地看着他这个出身埃特鲁里亚、流着相同血液、刚刚从如此庞大的王国中被驱逐且一贫如洗的人,和他的年轻孩子们一起死在他们面前。
alios peregre in regnum Romam accitos, se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum.
别人是从异国被招募到罗马继承王位的;而他身为国王,正通过战争扩大罗马帝国的版图,却被最亲近的人通过邪恶的阴谋驱逐。
§2.6.3eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.
他们之间因为觉得没有任何一个人能配得上王位,便私分了王国的领土;他们将他的财产分给民众掠夺,好让任何人都无法在这场罪行中抽身。
patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle.
他希望收回祖国和自己的王国,并惩罚那些忘恩负义的公民。
ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.
他们应当伸出援手,予以协助;他们也应当去复仇,洗雪自己往日的耻辱,即无数次被歼灭的军团和被夺走的土地。
§2.6.4haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
这些话打动了维伊人,他们人人都威胁地叫嚣着,至少在罗马人作为统帅的情况下,必须洗刷耻辱并夺回战争中失去的东西。
Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum videbatur suos Romae regnare.
塔尔奎尼伊人则被其名字和亲缘关系所打动;他们觉得自己的同胞在罗马称王是一件极体面的事。
§2.6.5ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium.
于是,两个国家的两支军队跟随塔尔奎尼乌斯,旨在夺回王位并在战争中讨伐罗马人。
postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt:
进入罗马领地后,执政官们前去迎击敌人。
§2.6.6Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit.
瓦莱里乌斯率领步兵组成方阵前进;布鲁图斯则率领骑兵先行侦察。
eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur.
同样,敌方队伍的排头也是骑兵;由国王之子阿伦斯·塔尔奎尼乌斯指挥;国王本人则率领步兵军团随后跟进。
§2.6.7Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira “ille est vir” inquit, “qui nos extorres expulit patria.
阿伦斯大老远从侍从官那里认出那是执政官,随后更近、更确凿地通过面容认出了布鲁图斯,他怒火中烧,说道:“那就是把我们作为流亡者赶出祖国的男人。
ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.
看啊,他自己正佩戴着我们的徽章,威风凛凛地走着。
di regum ultores adeste.
复仇王权的众神啊,降临吧!
” §2.6.8concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit.
” 他用马刺策马扬鞭,直冲向那位充满敌意的执政官。
sensit in se iri Brutus.
布鲁图斯察觉到有人朝自己冲来。
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, §2.6.9neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
在当时,由统帅亲自参与交战被视为一种光荣;因此,他渴望地投入决斗,双方以极其强烈的敌意迎头相撞,以至于在企图刺伤敌人的时候,谁也没有顾及保护自己的身体;结果双方在对攻中都被刺穿了盾牌,被两柄长矛钉在一起,奄奄一息地坠下马去。
§2.6.10simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt.
与此同时,其余的骑兵战也爆发了,此后不久步兵也赶到了。
ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata.
那里的战斗胜负未定,仿佛是在势均力敌的战神主持下进行的:双方的右翼都获胜了,左翼则被击败。
§2.6.11Veientes, vinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
习惯于败在罗马士兵手下的维伊人被击溃并四散奔逃;而作为新对手的塔尔奎尼伊人,不仅坚守了阵地,甚至在他们所在的防区击退了罗马人。