§2.62.1eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
同年,执政官瓦莱里乌斯率军向埃魁人出发,因无法引诱敌人出战,便着手攻打其营地。
prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
但一场夹杂着冰雹和雷电、自天而降的恶劣风暴阻碍了这一行动。
§2.62.2admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita, ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
随后,在发出撤退信号后,天气重归如此晴朗平静,以至于惊异之情愈发增加,人们觉得再次攻打那座仿佛受到某种神力保护的营地成了一种宗教上的禁忌。
omnis ira belli ad populationem agri vertit.
战争的全部怒火随即转入对土地的劫掠。
alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit.
另一位执政官埃米利乌斯在萨宾人境内进行战争。
§2.62.3et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.
在当地,由于敌人闭城不出,田野遭到了蹂躏。
§2.62.4incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
随后,由于不仅是庄园,连人口稠密的村庄也被放火焚烧,萨宾人被激怒,挺身迎战掠夺者;在一场胜负未分的战斗后,双方各自撤离,次日,萨宾人将营地迁往更安全的地方。
§2.62.5id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
执政官认为,这已足够作为将敌人视为战败者而加以放弃的理由,于是他在战争尚未彻底解决的情况下离开了那里。