Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §2.58.1-2.58.9

部族大会选举护民官与阿庇乌斯受士兵消极抵制

第 119 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

护民官的选举方式改为部族大会,且人数增加至五人。阿庇乌斯·克劳狄乌斯负责对沃尔斯基人的战事,但他严酷的军令遭到士兵们蓄意的消极抵抗。

§2.58.1tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt.
就在那时,护民官首次由部族大会选出。
numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.
根据皮索的记载,又增加了三人,就好像以前只有两人一样。
§2.58.2nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mecilium.
他还列举了这些护民官的名字:格奈乌斯·西基乌斯、卢基乌斯·努米托里乌斯、马尔库斯·杜伊利乌斯、斯普里乌斯·伊基利乌斯、卢基乌斯·梅基利乌斯。
§2.58.3Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
在罗马发生内讧期间,与沃尔斯基人和埃奎人的战争爆发了。
vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro movere.
敌人曾蹂躏农田,以便在平民发生任何脱离罗马的运动时能有一个投奔他们的避难所;但随后在罗马内部局势平定之后,他们便将营地向后撤退。
§2.58.4Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit.
阿庇乌斯·克劳狄乌斯被派往沃尔斯基人那里,而埃奎人的任务则落到了昆克蒂乌斯身上。
eadem in militia saevitia Appi, quae domi, esse, liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat.
在军务中,阿庇乌斯的残暴与在国内时一样,而且更为放肆,因为他摆脱了护民官的约束。
§2.58.5odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores inpedierint consules.
他对平民的憎恨甚至超过了他父亲的仇恨:他感到自己被他们打败了,而且尽管他作为对抗护民官权力的唯一执政官而被选出,但那项法案还是通过了,而先前的执政官们曾以更少的努力、绝无贵族们如此大期望的情况下阻挠过该法案。
§2.58.6haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat.
这种愤怒和愤慨激起他凶悍的心,企图用残酷的命令来折磨军队。
nec ulla vi domari poterat; tantum certamen animis inbiberant.
然而,军队绝非任何力量所能征服;他们心中早已渗透了如此强烈的抗争精神。
§2.58.7segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat;
他们做一切事情都懒散、怠惰、疏忽且傲慢;既无羞耻心也无恐惧心能约束他们。
si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam;
如果他希望队伍行进得快些,他们就故意走得更慢;如果有工作督促者在场,大家就会自发地松懈下来,不再像原先那样努力。
§2.58.8praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.
当他在场时,他们便垂下目光,在他走过时默默地诅咒他,以至于那颗对平民的憎恨坚不可摧的心,有时也会产生动摇。
§2.58.9omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
在徒劳地使出了一切严厉手段后,他再也不与士兵们打交道,而是声称军队已被百人队长们腐蚀,有时他还嘲弄平民护民官,称他们为“沃莱罗们”。

词汇与语法注释

  1. 2.58.1additos tres, perinde ac duo antea fuerint — 由 `Piso auctor est`(皮索是提供消息者)引导的间接引语中的“宾格加不定式”结构。`additos` 是省略了 `esse` 的完成时被动不定式,修饰逻辑主语 `tres [tribunos]`。在 `perinde ac`(犹如)引导的从句中,动词 `fuerint` 使用虚拟式完成时,这是因为主句动词为现在时(`est`),表示相对于现在而言过去发生或存在的状态。
  2. 2.58.5se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse — 表现阿庇乌斯不满和内心想法的间接引语从句。其中并列了两个“宾格加不定式”结构:`se victum [esse]` 与 `perlatam legem esse`。`se unico consule electo` 是一个夺格绝对结构(“在仅他一人被选为执政官的情况下”),在此处起让步或背景作用,与法案的通过(`perlatam legem esse`)形成对比。
  3. 2.58.7si citius agi vellet agmen — 在条件从句 `si ... vellet`(虚拟式未完成过去时)中,被动不定式 `agi` 用作 `vellet`(主语是阿庇乌斯)的宾语。`agmen` 是 `agi` 的逻辑主语(宾格)。直译为“如果他希望队伍被行进得更快”,这与士兵们有意的拖延(`tardius ... incedere`,历史性不定式)形成对比。
  4. 2.58.9Volerones — 专有名词 Volero(指前一年提出普布里利乌斯法的护民官 Volero Publilius)的复数形式,在此被用作普通名词,带有蔑称的色彩,意为“像沃莱罗那样的家伙们”。这是古典拉丁语的一种惯用法,通过将个人名字复数化,来指代具有该人特征的一类群体。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §2.58.1-2.58.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:2.58.1-2.58.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。