§2.57.1aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
平民被昆克蒂乌斯勉强安抚下来,而另一位执政官则被贵族们以困难得多的方式勉强劝阻下来。
§2.57.2dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.
平民集会终于散去,执政官们召开了元老院会议。
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
在那里,当恐惧与愤怒轮番使意见发生分歧时,时间的缓冲使他们越发从冲动中被召回以进行审慎思考,他们的心灵就越发厌恶争斗,以至于他们向昆克蒂乌斯致谢,因为在他的努力下,不和得以平息。
§2.57.3ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset.
众人请求阿庇乌斯,希望他只保有在和谐国家中所能存在的执政官权威。
dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quaeri.
他们指出,只要护民官和执政官各自把一切权力都拉向自己一边,公共领域就没有留下任何力量;国家已被分裂和撕裂;人们更多是在争夺国家落入谁的手中,而不是在寻求国家的安全。
§2.57.4Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint.
阿庇乌斯则相反,呼吁神明和人类作证,称国家正因恐惧而被背叛和抛弃,并非执政官辜负了元老院,而是元老院辜负了执政官;正在接受的法律,比当年在圣山所接受的还要严酷。
victus tamen patrum consensu quievit.
然而,他最终屈服于贵族们的一致意见,沉默了下来。
lex silentio perfertur.
法案在沉默中通过了。