§2.55.1sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt.
在这场带来最坏先例的胜利之后,征兵令随即下达,在护民官们因恐惧而战栗之中,执政官们未受任何干预便完成了征兵。
§2.55.2tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem.
此时,平民们对护民官的沉默比对执政官的命令更为愤怒,纷纷表示他们的自由已宣告终结,一切又回到了过去;护民官的权力已与格努基乌斯一同死去并下葬。
aliud agendum ac cogitandum, quo modo resistatur patribus; §2.55.3id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat.
他们必须采取其他行动和思考,设法抵抗贵族;而唯一的方法就是,既然平民没有其他任何援助,就必须自我防卫。
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint, qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere.
有二十四个侍从官侍奉执政官,而这些人本身也是平民出身;如果有人敢于蔑视他们,那么没有什么比他们更可蔑视和更软弱的了;是每个人自己在心中把这些东西变得高大而令人恐惧。
§2.55.4his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
当他们用这些话语互相煽动时,执政官派出一名侍从官去传唤平民出身的沃尔罗·普布里利乌斯,因为他曾担任过百夫长,因而拒绝服普通兵役。
§2.55.5Volero appellat tribunos.
沃尔罗向护民官申诉。
cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et virgas expediri iubent.
由于无人相助,执政官命令剥去他的衣服,准备好笞杖。
“provoco” inquit “ad populum” Volero, “quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.
沃尔罗喊道:“我向人民上诉,因为护民官们宁愿看着一个罗马公民在他们眼前被笞打,也不愿自己被你们屠杀在自己的床上。
” quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
”他喊得越凶,侍从官就越发粗暴地撕扯和剥除他的衣服。
§2.55.6tum Volero, et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans “provoco et fidem plebis inploro.
此时沃尔罗凭借自身强壮,并在支持者的协助下击退了侍从官,在为他感到愤慨者的呼喊声最响烈的地方,退入到最密集的群众之中,大声喊道:“我上诉,并恳求平民的保护!
§2.55.7adeste cives, adeste commilitones;
来吧,公民们! 来吧,战友们!
nihil est, quod expectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est. ”
你们没有任何理由等待护民官,因为他们自己也需要你们的帮助。
§2.55.8concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris.
” 激愤的人们做好了准备,仿佛要去战斗一般;显然,极端的危机已经到来,无论是公法还是私法,对任何人而言都将不再神圣。
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, §2.55.9facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
当执政官们挺身面对这场风暴时,他们轻易地体验到,没有力量的威严是不够安全的。
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam conpelluntur, incerti, quatenus Volero exerceret victoriam.
侍从官们遭到殴打,权标被折断,执政官被从广场赶入元老院,无法预料沃尔罗会把他的胜利推进到何种地步。
§2.55.10conticiscente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
随后骚乱逐渐平息,当他们下令召集元老院时,便控诉自己所受的侮辱、平民的暴行以及沃尔罗的狂妄。
§2.55.11multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.
尽管有许多言辞激烈的提议,但年长者最终占了上风,他们认为不宜用贵族的愤怒去对抗平民的鲁莽。