§2.53.1certamina domi finita; Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant.
国内的争斗结束了;与维伊的战争爆发,萨宾人也与他们联合起兵。
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur.
执政官普布利乌斯·瓦莱里乌斯召集了拉丁人和赫尔尼基人的辅助部队,率军被派往维伊,随即向驻扎在其盟友城墙前方的萨宾人营地发起进攻,并造成了极大的恐慌,以至于当敌兵分散开来,有的向这边、有的向那边以中队为单位奔出以抵御罗马军的进攻时,瓦莱里乌斯最先率军旗突入的那座大门便被攻占了。
§2.53.2intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse.
接着在土垒内部,与其说是战斗,不如说是一场屠杀。
tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt.
营地中的骚乱甚至波及到了城内;仿佛维伊已经失陷一般,惊恐的维伊人纷纷拿起武器奔跑。
pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
一部分人前去援助萨宾人,另一部分人则全力袭击正专注于营地的罗马人。
§2.53.3paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.
罗马人一时被击退并陷入混乱;但随后他们自己也将军旗转向两边进行抵抗,而执政官派出的骑兵打败并驱散了埃特鲁里亚人;在同一时刻,两支军队、两个最强大且最庞大的邻近民族被战胜了。
§2.53.4dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
当这些事在维伊进行时,沃尔斯奇人和埃奎人已在拉丁人的土地上安营扎寨,并洗劫了其边境。
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; §2.53.5ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt.
拉丁人自己联合了赫尔尼基人,在没有任何罗马将领或援助的情况下,凭自己的力量将他们逐出了营地;除了收回自己的财产外,他们还获得了巨大的战利品。
missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere.
然而,执政官盖乌斯·瑙提乌斯还是被从罗马派往沃尔斯奇人那里;我想,罗马人并不乐见同盟国在没有罗马将领和军队的情况下,凭自己的力量和谋略去进行战争这种惯例。
§2.53.6nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.
沃尔斯奇人遭受了各种灾难和侮辱,但即便如此,也无法迫使他们在会战中交锋。