§2.53.1certamina domi finita;
国内の闘争は終わり、ウェイイとの戦争が勃発した。
Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant.
これにサビニー人が武器を合わせていた。
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur.
執政官プブリウス・ウァレリウスは、ラティウム人とヘルニキ人の援助を求め、軍とともにウェイイへ派遣されると、同盟者たちの城壁の前に配置されていたサビニー人の陣営を直ちに攻撃し、非常に大きな混乱を引き起こしたため、敵がその攻撃を防ごうと、ある者はあちこちへ中隊ごとに分散して駆け出している間に、彼が最初に軍旗を進めたその門が占領された。
§2.53.2intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse.
その後、土塁の内側では戦闘というよりは虐殺が繰り広げられた。
tumultus e castris et in urbem penetrat;
陣営からの騒乱は都市の中にまで達した。
tamquam Veis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt.
まるでウェイイが占領されたかのように、怯えたウェイイ人たちは武器を取って走った。
pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
一部はサビニー人の救済に赴き、一部は陣営に全力を傾けていたローマ軍を急襲した。
§2.53.3paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque;
ローマ軍は一時的に背を向けさせられ混乱したが、その後、彼ら自身も軍旗を両方に向け直して抵抗し、また執政官によって投入された騎兵がエトルリア人を打破し退散させた。
eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.
そして同じ時刻に二つの軍、隣接する二つの最も強力で最大の民族が打ち破られた。
§2.53.4dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
これらのことがウェイイで行われている間に、ウォルスキ人とアエクイ人はラティウムの領野に陣営を築き、その領地を略奪していた。
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;
彼らを、ラティウム人自身がヘルニキ人を引き入れ、ローマの将軍も援軍もなしに自ら、陣営から追い払った。
§2.53.5ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt.
彼らは、奪い返した自らの財産に加えて、莫大な戦利品を手に入れた。
missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius;
それでも、ローマからは執政官ガイウス・ナウティウスがウォルスキ人のもとに派遣された。
mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere.
思うに、ローマの将軍や軍隊なしに同盟国が独自の力と作戦によって戦争を行うという慣例は、気に入らなかったのだろう。
§2.53.6nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.
ウォルスキ人に対して、あらゆる種類の災厄と屈辱が容赦なく加えられたが、それでも彼らを会戦に応じさせることはできなかった。