§2.47.1proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata.
在一角战局得以扭转后,执政官格奈乌斯·曼利乌斯在另一翼也同样积极地指挥战斗,那里也经历着几乎相似的命运。
§2.47.2nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
因为正如士兵们在另一翼积极追随克温图斯·法比乌斯一样,在这一翼,他们也积极追随执政官曼利乌斯本人——他当时正驱赶着已现溃态的敌人;但当他因受重伤退出战场时,士兵们以为他已被杀,便退缩并往后撤退。
§2.47.3cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset.
如果不是另一位执政官率领几队骑兵飞奔到那一侧,大声疾呼同僚还活着、自己已击溃另一翼作为胜利者前来接应,从而稳住了倾斜的局势,他们本已放弃了阵地。
§2.47.4Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert.
曼利乌斯也亲自现身以重整战线。
duorum consulum cognita ora accendunt militum animos.
认出两位执政官的面容重新点燃了士兵们的斗志。
simul et vanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
同时,敌人的战线也已变得薄弱,因为他们凭着人多势众,抽调了预备队去进攻罗马营地。
§2.47.5in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant.
敌军在没有遇到强烈抵抗的情况下攻入营地,正当他们贪图掠夺而忘却战斗、浪费时间之际,此前未能挡住敌军第一波冲击的罗马三线兵,在派信使向执政官报告了局势后,集结回到司令部,并自发重新投入战斗。
§2.47.6et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat.
执政官曼利乌斯也已骑马返回营地,在所有大门处部署兵力,堵死了敌人的退路。
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
这种绝望激起了埃特鲁里亚人更深的狂怒,而非单纯的勇敢。
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
因为当他们朝着希望显露出路的地方多次发起无谓的冲击后,一队年轻士兵向着因盔甲显眼的执政官本人发起了袭击。
§2.47.7prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde vis nequit.
起初的投枪被周围的人挡下;但随后,这股攻势便无法阻挡。
consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique circa omnes.
执政官身受致命伤倒下,周围的人也纷纷溃散。
§2.47.8Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam.
埃特鲁里亚人的胆色大增;恐惧使慌乱的罗马人在整个营地中奔逃,若不是副官们抢出执政官的遗体,并打开其中一扇大门给敌人让出退路,局势势必落入绝境。
§2.47.9ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem.
敌人从那里冲了出去;在他们以混乱的队形撤退时,撞上了另一位获胜的执政官。
ibi iterum caesi fusique passim.
在那里,他们再次被四处斩杀和击溃。
victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.
虽然赢得了辉煌的胜利,但因两位如此显赫的人物的牺牲而显得悲哀。
§2.47.10itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum.
因此,在元老院决定授予凯旋式时,执政官回答说,如果军队在没有统帅的情况下也能举行凯旋式,鉴于他们在这场战争中的杰出功绩,他将乐意允许;但他本人由于兄弟克温图斯·法比乌斯之死而使家庭陷入哀悼,国家也因失去另一位执政官而部分沦为孤儿,他绝不接受一顶被公私哀痛所玷污的桂冠。
§2.47.11omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior redit.
拒绝凯旋式比任何实际举行的凯旋式更为荣耀;在适当的时候鄙弃荣耀,有时反而会得到更丰厚的回报。
funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret.
随后,他相继为同僚和兄弟主持了葬礼,并亲自在两场葬礼上致悼词,通过将本属于自己的赞誉让给他们,他自己反而获得了其中最大的一份。
§2.47.12neque inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus.
他也没有忘记他在执政官任期之初就已下定决心要做的事,即争取平民的民心;他将受伤的士兵分派给贵族抚养治疗。
Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti.
法比乌斯家族分到的伤员最多,且没有在其他任何地方得到比这里更悉心的照料。
inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei publicae arte.
从此,法比乌斯家族变得深受民众爱戴,而这并非靠别的,正是靠对国家有益的手段。