§2.46.1instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
战线已经排开,维伊的敌人和埃特鲁里亚军团都没有回避。
prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
在他们看来,几乎有绝对的把握认为罗马人与他们交战的热情不会高于与埃克人交战时的表现;他们还认为,在如此激愤的情绪和危急的关头,罗马人甚至做出某种更严重的暴举也是完全可以期待的。
§2.46.2res liter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanus — adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant — proelium iniit.
然而事情迥然不同;因为在以前的任何战争中,罗马人从未怀着如此强烈的敌意投入战斗——一方面是敌人的侮辱,另一方面是执政官的拖延,使他们被激怒到了极点。
§2.46.3vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.
埃特鲁里亚人几乎没有空间来展开他们的行列,因为在起初的混乱中,标枪与其说是被投掷出去,不如说是被胡乱丢弃,战斗已经发展到肉搏,已经发展到刀剑相交,也就是战神最显狂暴的地方。
§2.46.4inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat.
在前线战斗的人中,法比乌斯家族以其英姿和表率作用在公民中格外引人注目。
ex his Q. Fabium — tertio hic anno ante consul fuerat — principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in vulnus cadit.
其中,曾在三年前担任执政官的克温图斯·法比乌斯,正作为先锋冲入密集的维伊人中,因在众多敌军中不够谨慎地冲杀,被一个力量与武艺兼备的凶猛埃特鲁里亚人用剑刺穿了胸膛;利刃拔出后,法比乌斯一头栽倒在伤口上。
§2.46.5sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma “hoc iurastis” inquit, “milites, fugientes vos in castra redituros?
双方军队都感受到了这一人的倒下,罗马人开始从那里后退,这时执政官马尔库斯·法比乌斯跃过横尸,挡起盾牌说道:“士兵们,这就是你们的誓言吗? 你们发誓要逃跑回到营地吗?
§2.46.6adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.
难道你们害怕那些最懦弱的敌人,竟超过了你们凭其名义宣誓的朱庇特和马尔斯吗? 但我这个没有宣誓的人,要么作为胜利者归来,要么在这里,克温图斯·法比乌斯,在你的身边战斗到死。
” consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: “verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere;
”这时,前一年的执政官凯索·法比乌斯对执政官说:“兄弟,你以为用你那些话,就能求得他们战斗吗? 他们凭其名义宣誓的神明会促成此事的;而我们,也要像领袖所应做的那样,不辱法比乌斯的名声,用战斗而不是用劝说来点燃士兵们的心灵!
§2.46.7et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!” sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.
”于是,两位法比乌斯手持长矛冲向最前线,并带着全军与他们一同前进。