§2.44.1et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit.
这一年也有一位倡议农地法的护民官,即提贝里乌斯·蓬蒂菲基乌斯。
is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit.
他踏上了同样的道路,仿佛这对斯普里乌斯·利基尼乌斯已经奏效一般,并在短时间内阻碍了征兵。
§2.44.2perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.
在贵族们再次陷入混乱之际,阿庇乌斯·克劳狄乌斯宣称,护民官的特权在前一年已被击败,眼前是在事实上,长远来看则是通过先例,因为人们发现它可以通过自身的力量被瓦解。
§2.44.3neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse.
因为绝不会缺少这样的人:他为了公共利益,希望战胜自己的同僚并获得较优党派(贵族)的感激;如果有必要需要更多人,更多的护民官也将准备好协助执政官,甚至仅凭一人也足以对抗所有人。
darent modo et consules et primores patrum operam, §2.44.4ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.
只要执政官和贵族领袖们努力做到,即使不能争取到所有人,也能将几位护民官拉拢到国家和元老院这一边。
§2.44.5praeceptis Appii moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse; §2.44.6novemque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
受到阿庇乌斯训诫的启示,贵族们一致温和友善地拉拢护民官;而那些执政官级人物,根据他们每个人私下对个别护民官所拥有的一定权利,部分通过交情,部分通过威望,成功使得他们(护民官们)希望将护民官特权的力量用于对国家有益的地方;执政官们在九位护民官的协助下,对抗那一位公共利益的阻挠者,完成了征兵。
§2.44.7inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
随后他们出发前往针对维伊的战场,来自埃特鲁里亚各地的援军已聚集于此,这倒不完全是出于对维伊人的好意,而是因为人们燃起了希望,认为罗马国家可能会因内部纷争而走向瓦解。
§2.44.8principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant.
埃特鲁里亚所有部落会议的领袖们纷纷议论,认为罗马的力量本是永恒的,除非他们内部因内讧而自相残杀。
id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent.
这是为富裕国家发现的唯一毒药和毁灭,以至于伟大的帝国也是会消亡的。
§2.44.9diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse.
这一祸害长期以来部分靠贵族的谋略,部分靠平民的隐忍得以维持,如今已走到了极端。
duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse.
一个国家分裂成了两个,每个党派都有自己的政务官和法律。
§2.44.10primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus.
起初,他们习惯于在征兵时抗议,但在战争中依然服从将领。
qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi.
无论城市状况如何,只要有军事纪律就能维持下去;而如今,不服从政务官的习气已经被罗马士兵带进了军营。
§2.44.11proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
在最近的战争中,就在战线上,在战斗中,由于军队的共识,胜利被主动拱手让给了已被击败的埃奎人,军旗被丢弃,指挥官被遗留在战场上,未经命令便退回了军营。
profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse.
确实,如果施加压力,罗马可能会被她自己的士兵击败。
nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; §2.44.12cetera sua sponte fata et deos gesturos.
除了宣战和展示战争之外,不需要其他任何事情;命运和神明自然会处理其余的事情。
hae spes Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.
这些希望武装了埃特鲁里亚人,他们在多次变故中轮流成为失败者和胜利者。