§2.43.1Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti.
此后,克温图斯·法比乌斯与盖乌斯·尤利乌斯当选为执政官。
eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit.
在这一年,国内的纷争未见减弱,国外的战争却更加残酷。
ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt.
埃奎人拿起了武器;维伊人也侵入罗马的领土进行掠夺。
quorum bellorum crescente cura K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt.
随着对这些战争的忧虑日益加剧,凯索·法比乌斯与斯普里乌斯·富里乌斯成为了执政官。
Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant; §2.43.2Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
埃奎人当时正在围攻拉丁城市奥尔托纳;已经掠夺饱满的维伊人甚至威胁要围攻罗马本身。
qui terrores cum compescere deberent, §2.43.3auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
这些恐慌本来应当平息纷争,反而进一步鼓舞了平民的斗志;平民抗拒服兵役的惯例再次抬头,这并非出于他们自愿,而是因为平民护民官斯普里乌斯·利基尼乌斯认为,通过极端的必要性将农地法强加给贵族的时机已经到来,因而着手阻碍军事征兵。
§2.43.4ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
然而,针对护民官特权的所有怨恨都转到了倡议者本人身上,执政官们对他的打击甚至不如他自己的同僚们那般猛烈,在同僚们的协助下,执政官们完成了征兵。
§2.43.5ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Veientes, in Aequos Furio datur.
军队同时为两场战争进行了征募;由法比乌斯率军对抗维伊人,对抗埃奎人的军队则交给了富里乌斯。
et in Aequis quidem nihil dignum memoria gestum est; §2.43.6Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.
在对抗埃奎人的战场上,确实没有发生什么值得铭记的事情;法比乌斯与市民周旋的麻烦要比与敌人周旋多得多。
unus ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.
唯有他这一人,作为执政官本人,支撑着国家,而军队由于对执政官的憎恨,尽其所能地在背叛国家。
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, §2.43.7quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; §2.43.8nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut, si aliud nihil, stare instructos.
因为当执政官除了展现出其他各种将帅之才—— 这些才干他在准备和进行战争时展现了极多,并且已经如此整顿了战线,以至于仅通过派出骑兵就击溃了敌军,但步兵却不愿追击溃败的敌军;虽然没有受到可憎将领的鼓舞,但哪怕是他们自身的耻辱、眼前的公共耻辱,以及随后如果敌人恢复斗志将会带来的危险,都无法强迫他们加快步伐,甚至在不做其他任何事的情况下,也无法让他们保持阵型站立。
§2.43.9iniussu signa referunt maestique — crederes victos —, exsecrantes nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra.
他们未经命令便调转军旗,面带沮丧——你甚至会以为他们战败了——时而咒骂指挥官,时而咒骂骑兵立下的功劳,返回了营地。
§2.43.10nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem superent.
对于如此有害的恶劣先例,指挥官并未寻求任何解决办法;对于才华如此出众的人来说,统治市民的本领往往比战胜敌人的本领更容易匮乏。
§2.43.11consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio.
执政官回到了罗马,战争的荣耀并未增加多少,反而是士兵对他的憎恨被激起和加剧了。
obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius datur.
然而,贵族们还是成功地使执政官职位留在了法比乌斯家族中;他们推选马尔库斯·法比乌斯为执政官,并给法比乌斯派了格奈乌斯·曼利乌斯作为同僚。