§2.42.1haud diuturna ira populi in Cassium fuit.
人民对卡西乌斯的愤怒并未持续太久。
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
农地法案本身的诱惑,因倡议者的除去,开始渗透进人们的心田,而这种渴望又因贵族们的刻薄而被点警,贵族们在那一年彻底击败了沃尔斯奇人和埃奎人,却剥夺了士兵应得的战利品。
§2.42.2quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum.
凡是从敌人那里夺取的东西,执政官法比乌斯都予以变卖并收归公库。
invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.
由于这最近的一位执政官,法比乌斯这一家族姓氏为平民所憎恶;然而贵族们还是贯彻了意图,使凯索·法比乌斯与卢基乌斯·埃米利乌斯一同当选为执政官。
§2.42.3eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit.
平民因此更加愤怒,通过国内的内讧引发了对外战争。
bello deinde civiles discordiae intermissae.
随后,由于战争,国内的纷争得以平息。
uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.
贵族和平民万众一心,在埃米利乌斯的统帅下,通过一场顺利的战斗击败了反叛的沃尔斯奇人和埃奎人。
§2.42.4plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
然而,敌人在逃跑中丧生的人数比在战斗中还要多:骑兵们对溃败之敌的追击竟是如此穷追不舍。
§2.42.5Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est.
卡斯托尔神庙于同年的七月十五日举行了落成典礼。
vota erat Latino bello a Postumio dictatore; filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
该神庙是独裁官波斯图米乌斯在拉丁战争期间许愿建造的;他的儿子作为专门为此目的选出的二人官主持了落成典礼。
sollicitati §2.42.6et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
这一年,平民的心弦再次被农地法的诱惑所拨动。
tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
护民官们通过平民化的法案来彰显他们争取平民支持的权力;贵族们认为群众中已经有了过剩的无端狂热,因而对各种恩赐以及煽动鲁莽行为的诱惑深感恐惧。
acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.
对贵族而言,最坚定的抵抗领袖便是执政官。
§2.42.7ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit.
因此,国家中的这一派获得了胜利,不仅在当下,而且为来年也输送了执政官:凯索的兄弟马尔库斯·法比乌斯,以及另一位因指控斯普里乌斯·卡西乌斯而更受平民憎恨的卢基乌斯·瓦莱里乌斯。
certatum eo quoque anno cum tribunis est.
在那一年,与护民官们的争斗也同样在上演。
§2.42.8vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti.
各种不切实际的施舍吹嘘,使得法案变得空洞,法案的倡议者们也变得徒劳。
Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.
自此,在历经连续三届执政官任期、且每一届都仿佛以一贯之的姿态在与护民官的斗争中经受了考验之后,法比乌斯的名声变得极其显赫;因而,如同安放得当的资产一般,这一荣耀在该家族中保持了相当长的一段时间。
bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt.
随后与维伊的战争爆发,沃尔斯奇人也再次反叛。
§2.42.9sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
然而对于对外战争,他们的力量几近过剩,他们却在彼此内耗的争斗中滥用了这些力量。
§2.42.10accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.
各种天象异兆又加诸众人本已焦虑不安的心头,在城市和乡野中几乎天天示警;预言家们在公私场合接受咨询,或通过内脏,或通过飞鸟,他们纷纷宣告:神明之所以如此震怒,绝无他因,唯因祭祀未循法度。
§2.42.11qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
然而,这些恐慌最终导致了这样的结果:女祭司奥皮亚因犯下不贞之罪被判刑,并付出了代价。