§2.37.1ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit.
元老院决定尽可能盛大地举办竞技会。
ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit.
在阿提乌斯·图利乌斯的煽动下,大批沃尔斯奇人来参加这些竞技会。
§2.37.2priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quae secreto agere de re publica velit.
在竞技会开始之前,图利乌斯按照事先与马尔基乌斯在家中商定好的计划,前去拜访执政官;他说有关于国家的大事需要私下商谈。
arbitris remotis “invitus” inquit, §2.37.3“quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant.
在屏退旁人后,他说:“我是很不情愿地来谈论我同胞的不好之处的,然而,我来此并非为了指控他们已经犯下的任何罪行,而是为了提醒你们,免得他们犯下罪行。
§2.37.4nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia.
我们人民的性格,比我所希望的要多变得多。
§2.37.5multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus.
我们在许多灾难中体会到了这一点,毕竟我们之所以安然无恙,非因我们的功绩,而是由于你们的宽容。
magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit.
现在这里聚集了大批沃尔斯奇人;竞技会正在举行;全城上下都将专注于这场盛大表演。
§2.37.6memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat.
我记得在同样的场合,萨宾人的青年曾在这座城市里做过什么事;我的心灵因害怕会有任何轻率和鲁莽的举动而战栗。
haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum.
执政官们,我认为为了我们和你们的利益,应当把这些事提前告诉你们。
§2.37.7quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer.
至于我个人,我打算立刻离开这里回家,以免身处此地而受到任何言行的玷污。
” haec locutus abiit.
”说完这些,他就离去了。
§2.37.8consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus consulto, ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.
当执政官把这件来自可靠消息源的不确定事务呈报给议员们时,正如通常发生的那样,比起事情本身,消息提供者的分量更促使他们采取预防措施,哪怕这可能纯属多余;于是元老院做出决议,要求沃尔斯奇人离开城市,并派出传令官限制他们在入夜前必须动身。
§2.37.9ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
起初,巨大的恐慌袭击了他们,他们纷纷奔回住所去收拾自己的行李;随后,在动身时,他们心中升起了极大的愤慨,觉得自己就像罪人和被玷污之人一样,被从竞技会、从节日、甚至可以说被从人类和神明的聚会中驱逐了出去。