Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §2.36.1-2.36.8

拉蒂尼乌斯的神示之梦与重办竞技会

第 97 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在罗马准备重新举办盛大竞技会期间,平民拉蒂尼乌斯在梦中得到神示,但因犹豫而遭受惩罚,导致儿子去世且自身瘫痪。当他被抬入议事堂向元老传达神谕后,他的瘫痪奇迹般地痊愈了。

§2.36.1ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur.
\n碰巧,罗马正准备重新举办一场盛大的竞技会。
instaurandi haec causa fuerat: ludis mane servum quidam pater familiae nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset.
重新举办的原因是这样的:在竞技会当天的早晨,在表演尚未开始之前,某位家主驱赶着他那在木叉下遭受鞭打的奴隶穿过了竞技场的中央;随后竞技会便开始了,仿佛那件事与宗教敬虔毫无关系。
§2.36.2haud ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium fuit: visus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; §2.36.3nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret.
\n\n此后没过多久,平民出身的提图斯·拉蒂尼乌斯做了一个梦:朱庇特显现并对他说,竞技会上的领舞者令他不快;\n\n除非隆重地重新举办那些竞技会,否则城市将面临危险;他应该去向执政官报告这些事。
quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
尽管他的心灵绝非免受宗教敬畏的影响,但对政务官威严的顾忌,以及担心成为人们口中的笑柄的恐惧,最终占了上风。
§2.36.4magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit.
\n\n那一犹豫让他付出了高昂的代价:因为在几天之内他就失去了儿子。
cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;
为了让这一突然灾难的原因不至于不明确,在梦中向内心悲痛的他显现的同一个形象似乎在质问:对于被蔑视的神威,他是否得到了足够大的报偿?
maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus.
若不赶紧去向执政官报告,更大的灾难即将来临。
§2.36.5iam praesentior res erat.
\n\n现在事态更加紧迫了。
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
然而,就在他犹豫和拖延之际,一股巨大的病痛突然袭来,使他瞬间瘫痪。
§2.36.6tunc enimvero deorum ira admonuit.
\n\n就在那时,神明的愤怒确实敲响了警钟。
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno Iovem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur.
因此,由于过去和眼前的灾难而精疲力竭的他,在召集了亲属商议后,向他们陈述了所见所闻、在梦中多次显现的朱庇特,以及通过他的不幸而具现化的天神威胁与愤怒,随后在所有在场人员毫无疑问的一致同意下,他被用轿子抬到广场去见执政官。
§2.36.7inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: §2.36.8qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
\n\n随后在执政官的命令下,他被抬进议事堂,在所有人极度惊叹中向贵族们详细叙述了同样的事情,看啊,另一个奇迹发生了:\n\n那个被抬进议事堂时四肢瘫痪的人,在履行完职责后,竟然用自己的双脚走回了家,这件事情被载入了史册。

词汇与语法注释

  1. §2.36.1ludis — 时间夺格,意为“在竞技会当天早晨”,与后文的独立夺格 'nondum commisso spectaculo' 紧密相关。
  2. §2.36.2praesultatorem — “先导舞者”。此处朱庇特带讽刺地以此词指代在竞技会正式开始前被鞭打并驱赶穿过竞技场的那个奴隶。
  3. §2.36.3vicit — 动词 'vicit'(战胜/占上风)的主语是 'verecundia'(对长官威严的顾忌/畏怯),并伴随有介词短语 'cum timore'(带着恐惧)。从句 'ne ... abiret'(免得成为人们的笑柄)说明了恐惧的内容。整句表明尽管他有宗教上的顾虑,但害怕被嘲笑的顾忌最终占了上风。
  4. §2.36.4magno ... stetit — 动词 'stare' 在此处与人称与格('illi')和价格/代价夺格('magno')连用,构成了表示“这番犹豫让他付出了高昂代价”的惯用表达。
  5. §2.36.4aegro animi — 'animi' 在此处起方位格(locative)的作用,意为“在心灵上痛苦(即悲伤)”,但也可以被解释为修饰形容词 'aegro' 的限定属格。
  6. §2.36.8captus omnibus membris — 'captus' 意为“被夺去能力、瘫痪”,与 'omnibus membris'(关系/手段夺格)连用,表示“四肢瘫痪(全身麻痹)”的状态。该句采用了先行词 'eum' 被置于关系代词 'qui' 引导的关系从句之后的倒装结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §2.36.1-2.36.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:2.36.1-2.36.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。