Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §2.35.1-2.35.8

科里奥拉努斯受审与流亡沃尔斯奇人

第 96 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

科里奥拉努斯激起了平民的愤怒,并被保民官传唤受审。他拒绝出庭,流亡到沃尔斯奇人那里,并与他们的领袖阿提乌斯·图鲁斯共同策划针对罗马的复仇战争。

§2.35.1et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat.
元老院也认为这一提议过于残酷,而怒火几乎武装了平民:他们愤怒地认为,自己正像敌人一样遭受着饥饿的袭击,被剥夺了食物和生计;除非把戴着镣铐的保民官移交给格奈乌斯·马尔基乌斯,并在罗马平民的脊背上做出偿还,否则命运出人意料地给予他们的唯一食物——进口谷物,就将从他们的嘴边被夺走;他成了他们之中新出现的行刑官,命令他们要么死,要么当奴隶。
§2.35.2in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent.
如果不是保民官极合时宜地宣布了审判他的日期,在他走出议事堂时就已经遭到袭击了。
ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se dominum vitae necisque inimici factum videbat.
那一刻,平民的怒火被压制了下来:每个人都看到自己成为了法官,成为了决定仇敌生死的掌控者。
§2.35.3contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse.
起初,马尔基乌斯鄙夷地听着保民官的威胁:他认为该项权力只被赋予了救助之权,而非惩罚之权,且他们是平民的保民官,而不是贵族的保民官。
sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.
然而,平民的怒火如此汹涌,以至于贵族们不得不通过惩罚一个人来平息事态。
§2.35.4restiterunt tamen adversae invidiae usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus.
尽管如此,贵族们还是抵制了这股敌对的怨恨,他们时而动用个人的力量,时而动用整个阶层的力量。
ac primo temptata res est, si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.
起初,他们尝试是否能通过部署门客,借由恐吓个体使其远离集会和会议,来瓦解这件事情。
§2.35.5universi deinde processere — quidquid erat patrum, reos diceres — precibus plebem exposcentes, unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
随后,他们全体出动——看到这场景,你会说所有的贵族都是被告——向平民苦苦哀求:如果平民不愿因马尔基乌斯无罪而释放他,那就看在贵族的分上,即使把他当成有罪之人,也请饶恕并赠予他们这一位公民、这一位元老院议员。
§2.35.6ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est.
由于他自己在指定的审判日没有到庭,平民的怒火依然持续。
damnatus absens in Volscos exulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
他在缺席的情况下被判有罪,前往沃尔斯奇人那里流亡,一路上威胁着祖国,且在当时就已经怀着敌对的斗志。
Venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat, crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
沃尔斯奇人友好地接纳了前来的他,并且一天比一天更隆重地款待他,因为他对自己同胞显露出的愤怒越大,人们越是时常听到他一会儿发出抱怨,一会儿发出威胁。
hospitio utebatur Atti Tulli.
他享受着阿提乌斯·图鲁斯的款待。
§2.35.7longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus.
阿提乌斯当时是沃尔斯奇人中当之无愧的领袖,且一直对罗马人怀有敌意。
ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.
因此,古老的仇恨刺激着一方,新生的怒火驱使着另一方,他们开始商讨针对罗马的战争计划。
§2.35.8haud facile credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
他们很难相信自己国家的平民能被说服去拿起屡试屡败的武器:因为在多次频繁的战争中,以及最后在瘟疫中失去了年轻人,平民的斗志已经崩溃;他们认为必须在已被时间淡化的仇恨中用计谋行事,好让平民的心灵被某种新生的愤怒所激化。

词汇与语法注释

  1. 2.35.1fame se iam sicut hostes peti — 间接引语(Oratio Obliqua)中的对格+不定式结构,反映平民的控诉,其主句表示“抱怨”或“认为”的动词在文脉中被省略。
  2. 2.35.1nisi de tergo plebis Romanae satisfiat — `de tergo`(从背部)暗指肉体惩罚(如鞭笞)。与非人称被动 `satisfiat`(获得偿还/满足)连用,意为“除非通过鞭笞罗马平民的脊背来使马尔基乌斯获得满足”。
  3. 2.35.3ut unius poena defungendum esset patribus — 动词 `defungi`(免于、度过)支配夺格 `unius poena`。`defungendum esset` 是非人称被动的外动型(表示必要性),与格 `patribus` 表示施动者(贵族们)。
  4. 2.35.5reos diceres — 第二人称单数未完成过去时虚拟语气 `diceres` 用作潜在虚拟语气,指代虚拟的观察者(“你本可以说他们是被告”)。
  5. 2.35.8arte agendum — 间接引语中的非人称被动动名法(省略了 `esse` 的 `agendum`)。与表示方式的夺格 `arte` 连用,意为“(他们认为)必须用计谋行事”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §2.35.1-2.35.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:2.35.1-2.35.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。