§2.34.1consules deinde T. Geganius P. Minucius facti.
随后,提图斯·格加尼乌斯与普布利乌斯·米努基乌斯当选为执政官。
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, §2.34.2aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
在那一年,虽然国外因无战争而一切平静,国内的纷争也已平息,另一个严重得多的灾厄却袭击了国家:首先是由于平民退去期间土地荒芜而导致的粮食价格高昂,接着是饥荒,就像被围困的人们通常遭遇的那样。
§2.34.3ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed in Siciliam quoque;
倘若执政官们没有采取预防措施,向各地派出人员采购粮食——不仅沿着奥斯提亚右侧的海岸前往埃特鲁里亚,而且沿着左侧的海路穿过沃尔斯奇人的领地一直到库迈,甚至还前往西西里——那么奴隶、尤其是平民,必将陷入灭顶之灾。
adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.
邻人的仇恨竟至于迫使他们不得不依赖遥远的援助。
§2.34.4frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit;
在库迈采购了粮食后,船只却被僭主阿里斯托德莫斯(他是塔尔奎尼乌斯家族的继承人)扣留,以充作塔尔奎尼乌斯财产的抵偿;在沃尔斯奇人和波姆普提努斯地区,甚至根本无法购买粮食;谷物采购员自身也面临着遭受当地人袭击的危险。
§2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi venit; eo sustentata est plebs.
粮食从埃特鲁里亚人那里经由台伯河运抵;平民靠着这些粮食得以维持生存。
incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.
倘若不是一场巨大的瘟疫袭击了已经准备拿起武器的沃尔斯奇人,罗马人在如此匮乏的粮食供应下,本会因一场棘手的战争而大受折磨。
§2.34.6ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani et Norbam in montis novam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt.
由于这一灾难摧毁了敌人的斗志,为了让敌人在瘟疫消退后也依然受制于某种恐惧,罗马人不仅增加了维利特雷的殖民者人数,还在山区创建了新的殖民地诺尔巴,作为波姆普提努斯地区的要塞。
M. Minucio deinde §2.34.7et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu, quanti plebi daretur.
随后,在马尔库斯·米努基乌斯和奥卢斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官期间,大批谷物从西西里运抵,元老院便开始讨论以何种价格将其分发给平民。
§2.34.8multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent.
许多人认为,压制平民并夺回因退去运动和暴力而从贵族手中被强行勒索去的权利的时机已经到来。
§2.34.9in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, “si annonam” inquit “veterem volunt, ius pristinum reddant patribus.
尤其是作为保民官权力之敌的马尔基乌斯·科里奥拉努斯,他说道:“如果他们想要以前的粮价,就让他们把过去的权利还给贵族。
cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?
为什么我,像是一个从强盗手里被赎回、曾被送往轭下的人,却要看着平民的政务官,看着掌握权力的西基尼乌斯?
§2.34.10egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles.
难道我还要忍受这些耻辱比必要的时间更长吗? 连塔尔奎尼乌斯国王都不能容忍的我,难道要去容忍西基尼乌斯? 让其现在就退去吧,把平民召走吧;去往圣山和其他山丘的道路正敞开着。
rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante rapuere; fruantur annona, quam furore suo fecere.
让他们像三年前那样,从我们的田地里抢夺粮食吧;让他们去享受他们用自己的疯狂造成的粮价吧。
§2.34.11audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant. ”
我敢说,在这场灾难的驯服下,他们自己会更愿意去当农夫,而不是像以前那样在退去运动中拿起武器阻碍耕作。
§2.34.12haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia invitis iura inposita patres demerent sibi.
” 这样做是否正确并不那么容易说得清楚,但我认为这本是可以做到的,即通过放宽粮价的条件,贵族们得以免除保民官的权力和所有违背其意愿而被强加给他们的法律。