§2.3.1cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis inminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.
尽管没有人怀疑塔尔奎尼乌斯家族的战争迫在眉睫,但这件事情发生得确实比所有人预期的都要晚;然而,他们所没有料到的是,由于阴谋和背叛,自由险些丧失。
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, §2.3.2nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
在罗马的青年中,有几位年轻人,他们并非出身低微,在王政时期,他们的欲望曾更为放纵,他们是塔尔奎尼乌斯家族年轻人的同龄同伴,习惯于过着王室般的生活。
§2.3.3eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo inpetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse; §2.3.4leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus sola innocentia vivere.
由于如今所有人的权利都被平等化,他们渴望重获昔日的放纵,在彼此之间抱怨说,他人的自由变成了他们自己的奴役。 [他们说]国王是人,你可以从他那里求得恩准,无论当时需要的是正义还是非正义;国王那里有恩惠的余地,有好处的余地,他既能发怒也能宽恕,懂得区分朋友与敌人;而法律则是充耳不闻、无法说动的冷酷之物,对于穷人来说比对于权贵更有益、更好,如果你超越了限度,法律绝无宽限或容赦;在如此多的人类过失中,仅凭无辜来生活是危险的。
§2.3.5ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes.
就这样,在他们内心本已心存不满的时候,国王们的使节来到了,他们没有提及复辟,而只是要求归还财产。
eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent.
在元老院听取了他们的陈述之后,这一商议持续了数日,因为人们担心,若不归还财产会成为战争的借口,而若归还,又会成为战争的物资和助力。
§2.3.6interim legati alia moliri, aperte bona repetentes clam recuperandi regni consilia struere et tamquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium adulescentium animos pertemptant.
与此同时,使节们在暗中策划着别的阴谋:表面上要求归还财产,暗地里则在构筑恢复王权的计划,并且仿佛是在为表面上进行的那件事而活动,以此来试探贵族青年的心意。
§2.3.7a quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
当使节们的言论被这些青年温和地接受后,使节们便向他们递交了塔尔奎尼乌斯家族的信件,并商讨关于在夜间秘密接纳国王们进城的事情。