§2.2.1rerum deinde divinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant.
随后,神事得到了妥善的照料;并且由于某些公祭活动先前是由国王们亲自主持的,为了不让任何地方产生对国王的渴望,他们设立了“祭祀王”。
§2.2.2id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret.
他们将这一祭司职位归入最高神祇官管辖,以免该头衔所增加的荣誉对当时最受关注的自由产生任何妨碍。
§2.2.3ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint.
我不知道他们是否在各方面乃至最微小的事情上为了维护自由而做得有些过头了。
consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere.
因为另一位执政官的名字,尽管他在其他方面没有引起任何不满,却为城邦所痛恨:[人们议论道]塔尔奎尼乌斯家族对王权过于习以为常;开端是由普里斯库斯奠定的;随后塞尔维乌斯·图利乌斯进行了统治;甚至没有经过任何间隔,傲慢王塔尔奎尼乌斯就像没有忘记王权(仿佛王权属于他人一样),以罪行和暴力将其作为家族遗产重新夺回;在傲慢王被驱逐后,权力落在了科拉提努斯手中;塔尔奎尼乌斯家族不知道如何作为普通公民生活。
non placere nomen, periculosum libertati esse.
这个名字不讨人喜欢,它对自由是危险的。
§2.2.4hic primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem vocat.
起初,这种逐渐刺探人们心意的流言在整个城邦中传开,布鲁图斯将因猜疑而焦虑的平民召集到了大会上。
§2.2.5ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae, unde periculum libertati foret.
在那里,他首先宣读了人民的誓言:绝不容许任何人称王,也不容许罗马存在任何可能对自由构成威胁的人。
id summa ope tuendum esse neque ullam rem, quae eo pertineat, contemnendam.
[他说]必须全力维护这一点,任何与之相关的事物都不可轻视。
invitum se dicere hominis causa nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicae vinceret: §2.2.6non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in civitate, sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.
他表示自己是出于对同僚个人的情谊而违心直言,若非对共和国的热爱战胜了私情,他原本是不会开口的:他认为罗马人民并没有相信真正稳固的自由已经恢复;王室的血统、王室的名字不仅存在于城邦之中,甚至还存在于政权之中;这妨碍了自由,阻碍了自由。
§2.2.7“hunc tu” inquit “tua voluntate, L. Tarquini, remove metum.
“你,”他说,“卢基乌斯·塔尔奎尼乌斯,请凭你的自愿消除这一恐惧。
meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regum nomen.
我们记得,也承认,是你驱逐了国王们;请圆满你的功绩,从这里带走国王们(那令人忌惮)的名字。
res tuas tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt.
在我的倡议下,你的公民同胞不仅会把你的财产归还给你,而且如果有任何短缺,他们还会慷慨地予以增加。
amicus abi; exonera civitatem vano forsitan metu: ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum. ”
作为朋友离去吧;把城邦从或许是虚惊一场的恐惧中解脱出来:因为人们的心中确信,伴随着塔尔奎尼乌斯家族的离去,王权也将从此消失。
§2.2.8consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
” 执政官起初因这如此新奇而突然的事情而惊讶得说不出话来;随后,当他刚要开口时,城邦的显贵们便将他团团围住,并用百般恳求向他提出同样的请求。
et ceteri quidem movebant minus; §2.2.9postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur, §2.2.10timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit.
其他人的影响倒还较小;直到在年龄和威望上都更长、且身为他岳父的斯普里乌斯·卢克雷蒂乌斯开始用各种方式对他做工作,交替使用恳求与劝说,让他同意顺从城邦的一致意见,执政官担心日后自己成为普通人时,会遭遇同样的事情,并伴随着财产的丧失以及额外附加的其他耻辱,于是他辞去了执政官职务,并将自己所有的财产迁往拉维尼乌姆,离开了城邦。
§2.2.11Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exules essent.
布鲁图斯根据元老院的决议,向人民提案,将所有塔尔奎尼乌斯家族的人予以流放。
collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
他在百人队大会上选举了普布利乌斯·瓦莱里乌斯作为自己的同僚,后者曾是协助他驱逐国王们的助手。