§2.4.1Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est.
起初,这件事被委托给了维特里乌斯家族和阿奎里乌斯家族的兄弟们。
Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii avunculi adsumunt.
维特里乌斯兄弟的姐妹嫁给了执政官布鲁图斯,这段婚姻已经孕育了两个年轻的儿子,即提图斯和提比略;他们的舅舅们也将他们拉入了计划的同盟中。
§2.4.2praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
此外,还有几位年轻的贵族作为共谋者被拉了进来,但他们的名字随着时间的流逝已被遗忘。
interim cum in senatu vicisset sententia, §2.4.3quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula conparanda a consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt evincuntque instando, ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: §2.4.4nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri? datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.
与此同时,在元老院中,由于主张应当归还财产的意见占了上风,而这本身又成了使节们滞留在城里的借口——因为他们从执政官那里获得了准备车辆的时间,用以运走国王们的财产——他们便将这全部的时间用于与共谋者商议,并一再坚持,最终成功使对方同意交给自己写给塔尔奎尼乌斯家族的信件:因为否则的话,对于如此重大的事情,他们(国王们)怎能相信使节们带去的不是空话呢? 这些本作为信义保证而交付的信件,却让阴谋败露了。
§2.4.5nam cum pridie, quam legati ad Tarquinios proficiscerentur, cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus excepit,
因为在使节们出发去往塔尔奎尼乌斯家族的前一天,他们恰好在维特里乌斯家中共进晚餐,共谋者们在那里屏退了旁人,照常就新的计划进行了许多商讨,这时,一个奴隶无意中听到了他们的谈话。
§2.4.6qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur, quae deprehensae rem coarguere possent, expectabat.
这个奴隶在此之前就已经察觉到有什么企图正在进行,但他一直在等待这样一个机会,即把信件交到使节手中,因为这些信件一旦被截获,便可以作为确凿的证据。
postquam datas sensit, rem ad consules detulit.
他察觉到信件已经交付后,便将此事告发给了执政官。
§2.4.7consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura, ne interciderent.
执政官们从住所出发去逮捕使节和共谋者,在没有引起骚乱的情况下,平息了整件事;他们首先注意保护信件,不使其遗失。
proditoribus extemplo in vincla coniectis de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
叛国者们被立即投入监狱,对于使节们的处理则产生了一点犹豫;尽管他们看起来犯下了应当被视为敌人的罪行,但万民法最终还是发挥了效力。