§2.28.1A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt.
随后,奥卢斯·维尔吉尼乌斯和提图斯·维图西乌斯就任执政官。
tum vero plebs incerta, quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.
这时,平民们因不确定自己将迎来怎样的执政官,开始在夜间举行集会,一部分在埃斯奎里,一部分在阿文丁,以免在广场上因突然的决定而惊慌失措,并鲁莽和偶然地行事。
§2.28.2eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed de ea tum consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
执政官们认为这件事确如其所是,是极具危害性的,便将其呈报给元老院议员;但当时无法就此进行秩序井然的商议;因为这一呈报被四面八方的叫嚷声和元老院议员们的愤怒如此喧闹地接受了,他们愤怒于:如果本应由执政官权力执行的事,执政官们却要将其带来的怨恨推回给元老院。
§2.28.3profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum consilium; §2.28.4nunc in mille curias contionesque, cum alia Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia, dispersam et dissipatam esse rem publicam.
(元老院议员们声称,)确实,如果国家中还存在政务官,罗马除了公共议会之外就不会有任何集会;而现在,国家已被分散和瓦解为上千个议事堂和集会,有些集会举行于埃斯奎里,有些举行于阿文丁。
unum hercule virum — id enim plus esse quam consulem —, qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse.
凭赫拉克勒斯起誓,只要有一个像阿普里乌斯·克劳迪乌斯那样的男子——因为那已不单单是执政官了——在转瞬之间就能驱散那些集会。
§2.28.5correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve, quam patribus placeat, acturos, percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem.
被指责的执政官们询问元老院,那么他们究竟希望自己做什么,因为他们绝不会采取比元老院所满意的更迟缓或温和的行动。 于是,元老院议决他们应当进行尽可能严酷的征兵,并认为平民因闲暇而变得骄横。
dimisso senatu consules in tribunal escendunt; §2.28.6citant nominatim iuniores.
元老院散会后,执政官们登上了审判台;他们按名册召唤青年。
cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; §2.28.7numquam unum militem habituros, ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent.
当没有人对名字做出回应时,围拢过来的群众像举行民会那样,宣称平民不能再被欺骗了;除非履行公共信用,否则他们绝不会得到任何一个兵士;必须在发给武器之前,先恢复每个人的自由,好让他们为祖国和公民而战,而不是为主人而战。
§2.28.8consules, quid mandatum esset a senatu, videbant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse invidiae suae participem.
执政官们看到了元老院所命令的事,但发现在议事堂墙壁内慷慨陈词的那些人中,没有一个人到场来分担他们的怨恨。
et apparebat atrox cum plebe certamen.
显然,与平民的残酷斗争已不可避免。
§2.28.9prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit.
因此,在尝试极端手段之前,他们决定再次咨询元老院。
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.
这时,元老院中所有最年轻的人急忙奔向执政官的座椅,命令他们辞去执政官职务,并放下那因缺乏勇气而无法捍卫的权力。