§2.26.1confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum.
紧接着,萨宾人也让罗马人惊恐不安;因为这其实更像是一场骚乱,而非战争。
nocte in urbem nuntiatur est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas.
夜里,城中传来消息说,萨宾人的军队一路掠夺,已经抵达阿尼奥河;那里的庄园到处遭到抢劫和焚烧。
§2.26.2missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu.
曾在拉丁战争中担任独裁官的奥卢斯·波斯图米乌斯立即率领全部骑兵部队被派往那里;执政官塞维利乌斯则率领一支挑选出的步兵队尾随其后。
§2.26.3plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.
骑兵包围了大多数四处游荡的人,萨宾军团也没有抵抗赶到的步兵队伍;由于行军和夜间掠夺,他们已疲惫不堪,而且大部分人在庄园里吃饱喝足,几乎没有力气用来逃跑。
§2.26.4nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes.
在一夜之间听说并结束了萨宾战争后,第二天,在四处皆已获得和平的极大希望中,奥伦基人的使节谒见元老院,声称如果不从沃尔斯奇人的土地上撤军,就将宣战。
§2.26.5cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.
与使节们同时,奥伦基人的军队也已从家乡出发;由于得知该军队已在离阿里基亚不远的地方被看见,这一消息在罗马人中引起了极大的混乱,以至于议员们既无法按程序开会,也无法在自己拿起武器的同时,给那些带来战争的人一个和平的答复。
Ariciam infesto agmine itur, §2.26.6nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
大军以敌对之势向阿里基亚进发,并在离那里不远的地方与奥伦基人交火,仅通过一次战斗就结束了战争。