§2.24.1inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
在此期间,另一个更大的恐惧降临了:拉丁骑兵带着惊慌的消息疾驰而来,报告说沃尔斯奇人正率领敌意重重的军队前来围攻城市。
quae audita — adeo duas ex una civitate discordia fecerat — longe aliter patres ac plebem adfecere.
这一消息传来 ―― 不和已然使一个城邦分裂成了两个 ―― 对元老院议员和平民产生了截然不同的影响。
§2.24.2exsultare gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius quam solos perituros;
平民们欢欣鼓舞,说神明作为对元老院议员傲慢行为的复仇者已经降临;他们互相勉励,不要登记服役,声称宁可与所有人一起毁灭,也不愿独自灭亡。
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.
让他们元老院议员去服兵役吧,让他们去拿起武器吧,这样战争的危险就会掌握在那些享有战争奖赏的人手中。
§2.24.3at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem publicam.
然而,元老院因面临来自同胞和外敌的双重恐惧而忧心忡忡、惊慌失措,他们恳求性格较为亲民的执政官塞尔维里乌斯,设法拯救这个被如此巨大恐惧所包围的共和国。
§2.24.4tum consul misso senatu in contionem prodit.
于是,执政官解散了元老院,走向民众大会。
ibi curae esse patribus ostendit, ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis metum pro universa re publica intervenisse.
在大会上,他表明元老院议员们非常关心平民的利益;但他也指出,对于这部分虽然庞大但终究只是城邦一部分的平民的讨论,因对整个共和国的恐惧而被迫中断。
nec posse, §2.24.5cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, aut patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.
而且不可能,当敌军几乎逼近城门时,任何事情都不能优先于战争;而且,即使有稍微喘息的机会,如果不先拿到报偿就不为祖国拿起武器,这对平民来说并不光彩;而如果是因为恐惧而非出于后来的自愿,去救济同胞市民的困苦境遇,对元老院议员来说也极不体面。
§2.24.6contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.
随后,他通过一项法令向大会证实了自己的诚信,法令中规定:任何人不得将罗马公民拘禁或关押,以致剥夺其向执政官登记服役的机会;在士兵服役期间,任何人都不得占有或变卖其财产,也不得扣押其子女或子孙。
§2.24.7hoc proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.
这一法令公布后,在场的债务奴役者立即登记了姓名,并且由于债权人已无权扣留他们,全城各处摆脱私人拘禁而冲出来的人们纷纷涌向广场,以便宣誓服役。
§2.24.8magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit.
这支队伍十分庞大,在沃尔斯奇战争中,没有任何其他人的英勇与功绩比他们更加耀眼。
consul copias contra hostem educit; parvo dirimente intervallo castra ponit.
执政官率军迎击敌人,并在相距极短距离的地方安营扎寨。